라틴어 문장 검색

quae si paulum intermissa fuerit, non velocitas illa modo tardatur, sed ipsum os coit atque concurrit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 241:2)
qui autem legente alio ediscit, in parte tardatur, quod acrior est oculorum quam aurium sensus;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 129:1)
sed plurimum ex his valet animi praestantia, quam nec metus frangat nec adclamatio terreat nec audientium auctoritas ultra debitam reverentiam tardet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 101:3)
Caesar dando, sublevando, ignoscundo, Cato nihil largiundo gloriam adeptus est.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 54장4)
Alium vidimus adversus amicos benignum, adversus inimicos temperatum, et publica et privata sancte ac religiose administrantem, non deesse ei in iis quae toleranda erant, patientiam, in iis quae agenda, prudentiam, vidimus, ubi tribuendum esset, plena manu dantem, ubi laborandum, pertinacem et obnixum et lassitudinem corporis animo sublevantem.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 120 10:1)
Hi tibi dabunt ad aeternitatem iter et te in illum locum, ex quo nemo deicitur, sublevabunt.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 93:1)
Omnis istos una tecum perculsos vides nec posse tibi subvenire, immo etiam ultro expectare, ut a te subleventur, intellegis ;
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 72:1)
Multi quidem sunt, quibus necessario haerendum sit in fastigio suo, ex quo non possunt nisi cadendo descendere, sed hoc ipsum testentur maximum onus suum esse, quod aliis graves esse cogantur, nec sublevatos se sed suffixos.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 95:2)
quae modo decerpens tenero pueriliter ungui proposito florem praetulit officio, et modo formosis incumbens nescius undis errorem blandis tardat imaginibus.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 1권, poem 2017)
essem militiae sarcina fida tuae, nec me tardarent Scythiae iuga, cum Paper altas Africus in glaciem frigore nectit aquas.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 326)
"nec sic heroum tardantem busta Creontem Atticus Aegides rupit Marathonide quercu;"
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 77)
hic Oenomai cruenta circo audit pacta Pelops nec insequentem pallens Hippomenes ad ima metae tardat Schoenida ter cadente pomo;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Sidonius Polemio suo salutem , Praefatio epithalamii dicti Polemio et Araneolae4)
"fata vetant, ratus ordo deis miscere cruentas Europamque Asiamque manus, consultaque belli Iuppiter et tristes edixit caedibus annos, quem tu illic natum Sigeo in pulvere, quanta aspicies victrix Phrygiarum funera matrum, cum tuus Aeacides tepido modo sanguine Teucros undabit campos, modo crassa exire vetabit flumina et Hectoreo tardabit funere currus impelletque manu nostros, opera inrita, muros!"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권36)
"sed me spes lubrica tardat:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권228)
nec cursus agiles, sed impeditum tardabant iter orbitae tacentes, dum pondus nimium querens sub alta repit languida quadrupes statera.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 4권, Via Domitiana5)

SEARCH

MENU NAVIGATION