라틴어 문장 검색

At si inanis est homo, et crura eius contrahuntur, interponenda potio apsinthi est.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 18장 5:1)
cibis uti, sed uentrem contrahentibus, uino non multo meraco.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 26장 2:7)
uix enim fieri potest, ut post hanc animaduersionem aluus non contrahatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 26장 3:2)
Subestque ut in prioribus, iunctarum quoque partium dolor simulque naturalis ipsius maxime dum urina descendit.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 27장 6:18)
nihil ex is adsumere, quae contrahere semen uidentur, qualia sunt siligo, simila, oua, halica, amylum, omnis caro glutinosa, piper, eruca, bulbi, nuclei pinei.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 28장 2:2)
At si saeptum transuersum percussum est, praecordia susum contrahuntur;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 22:1)
Sed alius rusus metus subest, ne nimis ualenter ibi retenta materia magnam inflammationem postea moueat.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 31:4)
inponendae uero fibulae sunt (ancteras Graeci nominant), quae oras, paululum tamen, contrahunt, quo minus lata postea cicatrix sit.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 35:2)
Conprehendi uero sutura uel fibula non cutem tantum sed etiam aliquid ex carne, ubi suberit haec, oportebit, quo ualentius haereat neque cutem abrumpat.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 36:4)
futurumque est ut tarde membrum id uel extendatur uel contrahatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 53:2)
Aliae intra carnem desinunt, aliae ad ossa aut cartilaginem penetrant aut, ubi neutrum horum subest, ad interiora perueniunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 36:1)
si inaequale quoque et asperum subest, uehementius os exessum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 38:5)
At cartilago ubi subsit, ipsa sedes docet peruentumque esse ad eam ex renisu patet.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 39:1)
subestque his umor.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 57:2)
Sin foramen auris conpressum est, et intus crassa sanies subest, mel quam optimum addendum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 7장 16:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION