라틴어 문장 검색

contra vero si visum contactumque laticis vitarem ac perhorrescerem, pro comperto noxiam rabiem pertinaciter durare:
(아풀레이우스, 변신, 9권 3:6)
Ad istum modum vitato duplici periculo, die sequenti rursum divinis exuviis onustus cum crotalis et cymbalis circumforaneum mendicabulum producor ad viam.
(아풀레이우스, 변신, 9권 4:5)
"Furcifer iste, venenum praesentarium comparare sollicitus centumque aureos solidos offerens pretium, me non olim convenerat, quod aegroto cuidam dicebat necessarium, qui morbi inextricabilis veterno vehementer implicatus vitae se cruciatui subtrahere gestiret."
(아풀레이우스, 변신, 10권 8:6)
Iamque operosa et pervigili nocte transacta, vitata lucis conscientia facessit mulier, condicto pari noctis futurae pretio.
(아풀레이우스, 변신, 10권 22:10)
et ne qua forte nasceretur veniendi cunctatio, tradit annulum marito subtractum, qui monstratus fidem verbis adstipularetur.
(아풀레이우스, 변신, 10권 24:3)
Quo confecto simulatur necessaria praecordiis leniendis bilique subtrahendae illa praenobilis potio, quam sacram doctiores.
(아풀레이우스, 변신, 10권 25:4)
Vitatis ergo turbulis et electo secreto litore prope ipsas fluctuum aspergines in quodam mollissimo harenae gremio lassum corpus porrectus refoveo:
(아풀레이우스, 변신, 10권 35:4)
quae cuncta nos quoque observabili patientia sustinere censebat, quippe cum aviditati contumaciaeque summe cavere, et utramque culpam vitare, ac neque vocatus morari nec non iussus festinare deberem.
(아풀레이우스, 변신, 11권 21:5)
loca vitant publica quidam poetarum
(ARCHIPOETA, IV37)
vitant rixas publicas et tumultus fori
(ARCHIPOETA, IV42)
Nihil enim habebat quo uteretur, nisi quod a paganis et etiam a Christianis, qui se paganorum subdiderant dominio, frequentibus irruptionibus aut clam aut etiam palam subtraheret.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 53 56:2)
Sed ulterius huic certamini me senex invalidus subtraho et in sententiam Mantuani rhetoris libenter pergo:
(아우구스티누스, 편지들, 5. (A. D. 390 Epist. XVI) 4:1)
Quod fratrem Alypium in nostra coniunctione mansisse, ut exemplo sit fratribus curas mundi huius vitare cupientibus, benivolentissime accepisti, ago gratias, quas nullis verbis explicare possim;
(아우구스티누스, 편지들, 8. (A. D. 392 Epist. XXII) Aurelio Episcopo Augustinus Presbyter 1:4)
Cum enim apostolus tria breviter genera vitiorum detestanda et vitanda uno in loco posuerit, de quibus innumerabilium peccatorum exsurrexit seges, unum horum, quod quidem secundo loco posuit, acerrime in ecclesia vindicatur;
(아우구스티누스, 편지들, 8. (A. D. 392 Epist. XXII) Aurelio Episcopo Augustinus Presbyter 2:2)
Deinde mirum si de re dubia est totius plebis tam grande scandalum, cum episcopos suos, quos pro magno habent, sordida avaritia maculatos putant, dum maligna species non vitatur?
(아우구스티누스, 편지들, 21. (A. D. 405 Epist. LXXXIII) Domino Beatissimo et Venerabiliter Carissimo Ac Desiderantissimo Fratri et Coepiscopo Alypio et Qui Tecum Sunt Fratribus Augustinus et Qui Mecum Sunt Fratres In Domino salutem 2:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION