라틴어 문장 검색

mox Tiberius, consultante Pompeio Macro praetore an iudicia maiestatis redderentur, exercendas leges esse respondit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 72장8)
Nec multo post Granium Marcellum praetorem Bithyniae quaestor ipsius Caepio Crispinus maiestatis postulavit, subscribente Romano Hispone:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 74장1)
' permotus his, quantoque incautius efferverat, paenitentia patiens tulit absolvi reum criminibus maiestatis:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 74장13)
Adolescebat interea lex maiestatis.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 50장1)
et Appuleiam Varillam, sororis Augusti neptem, quia probrosis sermonibus divum Augustum ac Tiberium et matrem eius inlusisset Caesarique conexa adulterio teneretur, maiestatis delator arcessebat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 50장2)
maiestatis crimen distingui Caesar postulavit damnarique, si qua de Augusto inreligiose dixisset:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 50장4)
liberavitque Appuleiam lege maiestatis:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 50장8)
victa est sine dubio lex, sed neque statim et paucis suffragiis, quo modo etiam cum valerent leges vincebantur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 51장5)
Tiberius atque Augusta publico abstinuere, inferius maiestate sua rati si palam lamentarentur, an ne omnium oculis vultum eorum scrutantibus falsi intellegerentur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 3장1)
Fulcinio suffragium ad honores pollicitus monuit ne facundiam violentia praecipitaret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 19장2)
deprecatus primo senatum ne maiestatis crimina tractarentur, mox M. Servilium e consularibus aliosque testis inlexit ad proferenda quae velut reicere voluerat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 22장7)
nam culpam inter viros ac feminas vulgatam gravi nomine laesarum religionum ac violatae maiestatis appellando clementiam maiorum suasque ipse leges egrediebatur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 24장4)
Et Considius Aequus et Caelius Cursor equites Romani quod fictis maiestatis criminibus Magium Caecilianum praetorem petivissent auctore principe ac decreto senatus puniti.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 37장1)
et Ancharius Priscus Caesium Cordum pro consule Cretae postulaverat repetundis, addito maiestatis crimine, quod tum omnium accusationum complementum erat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 38장2)
Caesar Antistium Veterem e primoribus Macedoniae, absolutum adulterii, increpitis iudicibus ad dicendam maiestatis causam retraxit, ut turbidum et Rhescuporidis consiliis permixtum, qua tempestate Cotye [fratre] interfecto bellum adversus nos volverat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 38장3)

SEARCH

MENU NAVIGATION