라틴어 문장 검색

Quod ideo frequentavit, ut scires hinc bonum illud philosophos transtulisse, quod summum asserunt.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 12장 4:16)
Omnibus invida, sibi vilis, in summis divitiis inops, affectu extenuat quod censu abundat.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 5장 8:2)
Sane ut et hoc quod laboriosum in nostris ducitur, non praeteream, fides exigitur, studium desideratur, facta quaeruntur.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 6장 2:7)
et quamvis summo quaesitus fuerit labore, animam nihil juvat.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 2장 4:10)
Colligens facies arcam, et in cubito consummabis eam a summo (Gen.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 7장 3:3)
quia oportuit sensus omnes in summo locari, unde omnia per reliquas partes officia dividerentur.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 7장 9:2)
unus exterior quem continuum aiunt periti, vel qui curiosius scrutati sunt, a summo ad imum directus:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 9장 4:6)
Manifeste fides propheticae sententiae etiam hoc astruitur loco, quia stultus sibi soli stultus est, sapiens autem sibi et plurimis sapit (Prov.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 11장 2:4)
Altior autem sensus provocat nos, ut hoc putemus vigorem mentis in anima esse, et animam in corpore, quod est paterfamilias in domo sua.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 11장 4:1)
Exundavit igitur aqua, et levavit arcam, et ferebatur super summum aquarum.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 15장 3:1)
Haec enim pro summis bonis apud improbos aestimantur in divitiis aut honore posita, quae tamen nullum fructum ad laudem virtutis conferunt.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 30장 3:14)
Circumstetere igitur hoc per triduum et trinoctium, et cum neque acclivitas ipsa sine discrimine posset adiri letali, nec cuniculis quicquam geri, nec procedebat ullam obsidionale commentum, maesti excedunt, postrema vi subigente maiora viribus aggressuri.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 2장 13:2)
Per hoc minui studium suum existimans Paulus, ut erat in complicandis negotiis artifex dirus, unde ei Catenae indutum est cognomentum, vicarium ipsum eos quibus praeerat adhuc , ad sortem periculorum communium traxit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 5장 8:1)
Alii summum decus in carruchis solito altioribus, et ambitioso vestium cultu ponentes, sudant sub ponderibus lacernarum, quas in collis insertas iugulis ipsis annectunt, nimia subtegminum tenuitate , exceptantes eas manu utraque et vexantes crebris agitationibus, maximeque sinistra, ut longiores fimbriae tunicaeque perspicue luceant, varietate liciorum effigiatae in species animalium multiformes.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 6장 9:1)
In summa tanquam arbitros vos quid suadetis opperior, ut princeps tranquillus, temperanter adhibere modum adlapsa felicitate decernens.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 10장 15:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION