라틴어 문장 검색

privatis olim simultatibus effectum ut a pontificibus maximis ire in provincias prohiberentur:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 58장7)
nunc deum munere summum pontificum etiam summum hominum esse, non aemulationi, non odio aut privatis adfectionibus obnoxium.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 58장8)
iam primum publica negotia et privatorum maxima apud patres tractabantur, dabaturque primoribus disserere et in adulationem lapsos cohibebat ipse;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 6장2)
ac si quando cum privatis disceptaret, forum et ius.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 6장14)
solitum quippe magistratibus diem privatis dicere:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 19장4)
et honoribus perfunctos an iuvenes, privatos an e magistratibus?
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 2장8)
Interea magna vis accusatorum in eos inrupit qui pecunias faenore auctitabant adversum legem dictatoris Caesaris qua de modo credendi possidendique intra Italiam cavetur, omissam olim, quia privato usui bonum publicum postponitur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 16장1)
sic refecta fides et paulatim privati quoque creditores reperti.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 17장7)
Nondum is dolor exoleverat, cum de Agrippina auditum, quam interfecto Seiano spe sustentatam provixisse reor, et postquam nihil de saevitia remittebatur, voluntate extinctam, nisi si negatis alimentis adsimulatus est finis qui videretur sponte sumptus.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 25장1)
milies sestertium in munificentia conlocatum, tanto acceptius in vulgum, quanto modicus privatis aedificationibus ne publice quidem nisi duo opera struxit, templum Augusto et scaenam Pompeiani theatri;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 45장3)
egregium vita famaque quoad privatus vel in imperiis sub Augusto fuit;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 51장8)
satis constat eo pavore offusum Claudium ut identidem interrogaret an ipse imperii potens, an Silius privatus esset.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 31장3)
iuvitque oblivionem eius senatus censendo nomen et effigies privatis ac publicis locis demovendas.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 38장6)
Erat Cappadociae procurator Iulius Paelignus, ignavia animi et deridiculo corporis iuxta despiciendus, sed Claudio perquam familiaris, cum privatus olim conversatione scurrarum iners otium oblectaret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 49장1)
de Atimeto supplicium sumptum, validiore apud libidines prin- cipis Paride quam ut poena adficeretur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 22장6)

SEARCH

MENU NAVIGATION