라틴어 문장 검색

quis enim ab illis obsonare audebit, si quidem statuitur omnia edulia quae depenso parantur non cenae, sed magiae desiderari?
(아풀레이우스, 변명 27:10)
memento tamen tam ridiculum argumentum fore desiderata ad res uenerias marina obscena, quam si dicas marinum pectinem comendo capillo quaesitum uel aucupandis uolantibus piscem accipitrem aut uenandis apris piscem apriculam aut eliciendis mortuis marina caluaria.
(아풀레이우스, 변명 32:7)
patrimonium omne iam pridem abligurriuit, nec quicquam ei de bonis paternis superest, nisi una domus ad calumniam uenditandam, quam tamen numquam carius quam in hoc testimonio locauit;
(아풀레이우스, 변명 57:14)
his omnibus palam atque aperte probatis quid omnino superest, in quo suspicio aliqua magiae delitescat?
(아풀레이우스, 변명 60:5)
dum aetatis aliquid supersit, nubtiis ualitudinem medicandum.
(아풀레이우스, 변명 67:5)
superest ea pars epistulae, quae similiter pro me scripta in memet ipsum uertit cornua, ad expellendum a me crimen magiae sedulo missa memorabili laude Rufini uicem mutauit et ultro contrariam mihi opinionem quorundam Oeensium quasi mago quaesiuit.
(아풀레이우스, 변명 79:2)
nam etiam eo tempore, quo prouinciam circumibas, manente nobis Honorino minus sensimus absentiam tuam, quamquam te magis desideraremus;
(아풀레이우스, 플로리다 9:49)
iam te, Seueriane, tota prouincia desideramus.
(아풀레이우스, 플로리다 9:54)
quid igitur superest ad honoris mei tribunal et columen, ad laudis meae cumulum?
(아풀레이우스, 플로리다 16:67)
immo enimuero, quid superest?
(아풀레이우스, 플로리다 16:68)
quid igitur superest ad statuae meae honorem, nisi aeris pretium et artificis ministerium?
(아풀레이우스, 플로리다 16:78)
quippe non prompte ueniam impertire rarenter adeundi adsiduitatem eius requirentis est, summumque argumentum amoris frequentibus delectari, cessantibus obirasci, perseuerantem celebrare, desinentem desiderare, quoniam necesse est gratam praesentiam eiusdem esse, cuius angat absentia.
(아풀레이우스, 플로리다 17:5)
"Supersit hic saltem, qui miselli huius corpus parva contumulet humo,"
(아풀레이우스, 변신, 1권 11:9)
"Nam et iugulum istum dolui et cor ipsum mihi avelli putavi et nunc etiam spiritu deficior et genua quatior et gradu titubo et I aliquid cibatus refovendo spiritu desidero."
(아풀레이우스, 변신, 1권 16:18)
"Ad haec ego insperato lucro diffusus in gaudium et in aureos refulgentes, quos identidem manu mea ventilabam attonitus, Immo inquam Domina, de famulis tuis unum putato, et quotiens operam nostram desiderabis, fideliter impera."
(아풀레이우스, 변신, 2권 21:46)

SEARCH

MENU NAVIGATION