라틴어 문장 검색

omnes istos oblectamenta fallacia et brevia decipiunt, sicut ebrietas, quae unius horae hilarem insaniam longi temporis taedio pensat, sicut plausus et adclamationis secundae favor, qui magna sollicitudine et partus est et expiandus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 59 15:3)
Tum evocante ipsa vultus benignitate productus adoret ac supplicet, et diu contemplatus multum extantem superque mensuram solitorum inter nos aspici elatam, oculis mite quiddam, sed nihilominus vivido igne flagrantibus, tunc deinde illam Vergili nostri vocem verens atque attonitus emittat ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 115 4:2)
Quanti animi res est solum nihil petere, nulli supplicare, et dicere:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 118 4:2)
Scio quam acerbum sit supplicare exteris;
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Liberi parentes alant, aut uinciantur. Duo fratres inter se dissidebant; alteri filius erat. patruus in egestatem incidit; patre uetante adulescens illum aluit; ob hoc abdicatus tacuit. adoptatus a patruo est. patruus accepta hereditate locuples factus est 12:10)
Si tantum, inquam, nefas commissum est, nullae meae partes sunt ad expiandum saeculum;
(세네카, Controversiae, book 7, Thema: Mortua quidam uxore ex qua duos filios habebat, duxit aliam. alterum ex adulescentibus domi parricidi damnauit; tradidit fratri puniendum: ille exarmato nauigio imposuit. delatus est adulescens ad piratas, arcipirata factus est. Postea pater peregre 21:13)
Sunt di immortales lenti quidem sed certi uindices generis humani et magna exempla in caput inuenientium regerunt, ac iustissima patiendi uice quod quisque alieno excogitauit supplicio saepe expiat suo.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., chapter pr 6:3)
adeo etiam deos, quibus honestissime supplicamus, tacite malumus et intra nosmet ipsos precari.
(세네카, 행복론, Liber II 5:3)
M. Mario, cui vicatim populus statuas posuerat, cui ture ac vino supplicabat, L. Sulla praefringi crura, erui oculos, amputari linguam, manus iussit et, quasi totiens occideret quotiens vulnerabat, paulatim et per singulos artus laceravit.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 110:2)
" Quid est quare ego servi mei clarius responsum et contumaciorem voltum et non per- venientem usque ad me murmurationem flagellis et compedibus expiem ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 148:1)
Inpulsu tuo frater torsit ancillam et quia nihil repperit, falsas suspiciones morte expiauit.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 8, infamis in nurum.18)
date tura flammis, Nate, manantes prius manus cruenta caede et hostili expia.
(세네카, Hercules Furens 13:11)
fratrem, Meleagre, matris impius m actas morerisque dextra matris iratae, meruere cuncti morte quod crimen tener expiavit Herculi magno puer inrepertus, raptus, heu, tutas puer inter undas, ite nunc, fortes, perarate pontum fonte timendo.
(세네카, 메데아 10:29)
Delubra et aras petere constitui sacras, caesis litare victimis numen deum, ut expientur noctis et somni minae terrorque in hostes redeat attonitus meos.
(세네카, 옥타비아 11:25)
Iram expiabit prima quae meruit meam.
(세네카, 옥타비아 13:12)
Caedem expiari regiam exilio deus, et interemptum Laium ulcisci iubet:
(세네카, 오이디푸스 3:12)

SEARCH

MENU NAVIGATION