라틴어 문장 검색

39. Ne herbae quidem silvestres in silvarum locum per arbores suppositae, cum plerumque de monocultura agatur, congruenter sunt inquisitae.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 52:1)
Quod accidit, ut unum tantum supponamus exemplum, per crebrum augescentemque usum atque vim instrumentorum aëri temperando:
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 71:3)
Hoc autem mendacium supponit bona terrae sine finibus praesto esse, quod ducit ad “eam exhauriendam” usque ad finem et ultra.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 143:11)
Cum in realitate ipsa non agnoscitur quod pondus habeant pauper, humanus embryo, persona inhabilis – ut quaedam tantum exempla supponamus – difficulter clamores ipsius naturae audientur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 155:2)
pubes quin etiam decolor asperis inritata odiis rege sub inpio Hebraeum sitiens fundere sanguinem audet se pelago credere concavo.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ad incensum lucernae21)
hoc cum stuperet territus obsessor atri liminis, quem cura pernox manserat servare feralem domum, psallentis audit insuper praedulce carmen martyris, cui vocis instar aemulae conclave reddit concavum.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Sancti Vincenti Martyris.94)
manere salvam vocis harmoniam probe non posse, inani concavo verba exprimi, quae concrepare ligula moderatrix facit, esto ut resultet spiritus vacuo specu, echo sed extat inde, non oratio.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1410)
"quin os supinat, obvias offert genas, supponit aures, labra, nares obicit, oculos et ipsos perluit liquoribus, nec iam palato parcit et linguam rigat, donec cruorem totus atrum conbibat."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1430)
ordo columnarum geminus laquearia tecti sustinet auratis suppositus trabibus.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Ad Valerianum Episcopum de passione Hippolyti Beatissimi Martyris.55)
Quod si personis iisdem uti aliis non licet, Qui magis licet currentes servos scribere, Bonas matronas facere, meretrices malas, Parasitum edacem, gloriosum militem, Puerum supponi, falli per servum senem, Amare, odisse, suspicari?
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act prologue, 21)
Quidnam qui referam illi sacrilego gratiam Qui hunc supposuit nobis?
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act 5, scene 37)
Ast illae diversa metu per litora passim diffugiunt, silvasque et sicubi concava furtim saxa petunt;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 25:9)
Supponunt alii cultros, tepidumque cruorem suscipiunt pateris.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 10:6)
absenti Aeneae currunt geminosque iugalis semine ab aetherio, spirantis naribus ignem, illorum de gente, patri quos daedala Circe supposita de matre nothos furata creavit.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 13:16)
Nunc ite et miseris supponite civibus ignem.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 4:14)

SEARCH

MENU NAVIGATION