라틴어 문장 검색

Quomodo enim iuuandi quemlibet possunt habere uirtutem hi, qui ex corruptibili materia inferiorum etiam subpositorumque tibi manibus construuntur;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. X. 1:18)
ex qua re non solum gloriosi coniugis uestri, immo totius gentis subpositae uobis intellegentiam in amore sui facilius inflammaret.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. XI. 1:3)
Non solum autem subpositi eidem feretro, uel adpositi curantur egroti, sed et astulae de illo abscissae, atque ad infirmos adlatae citam illis solent adferre medellam.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. VI. 1:1)
casuque euenit, uel potius diuina prouisione ad puniendam inoboedientiae meae culpam, ut hunc capite ac manu, quam capiti ruens subposueram, tangerem, atque infracto pollice capitis quoque iunctura solueretur;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. VI. 1:1)
Mansit autem uir Domini Ecgberct annos XIII in praefata insula, quam ipse uelut noua quadam relucente gratia ecclesiasticae societatis et pacis Christo consecrauerat;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XXII. 1:6)
Saepe mero somnum peperi tibi, at ipse bibebam Sobria subposita pocula victor aqua.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 617)
Huic tu candentes umero subpone lacertos, Et regum magnae despiciantur opes.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 819)
illi etiam tauros primi docuisse feruntur seruitium et plaustro supposuisse rotam.
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 128)
puellam domi suae natam furtoque inde in domum Vergini translatam suppositam ei esse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 474:3)
et metus ipse relucentis flammae extemplo a capite calorque iam ad vivum ad imaque cornua veniens velut stimulatos furore agebat boves.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 199:2)
relucentem flammam primo vigiles Carthaginiensium, deinde excitati alii.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 63:1)
ignibusque in proxima tecta coniectis, effusa flamma primo velut sparsa pluribus locis reluxit, dein per continua serpens uno repente omnia incendio hausit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 67:1)
verum qui non manibus clare, quantum poterit, plauserit, ei pro scorto supponetur hircus unctus nautea.
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, act 5, scene 4106)
] eam meae ego amicae dono huic meretrici dedi, quae saepe mecum mentionem fecerat, puerum aut puellam alicunde ut reperirem sibi, recens natum, eapse quod sibi supponeret.
(티투스 마키우스 플라우투스, Cistellaria, act 1, scene 210)
nam mihi ab hippodromo memini adferri parvolam puellam eamque me mihi supponere.
(티투스 마키우스 플라우투스, Cistellaria, act 2, scene 324)

SEARCH

MENU NAVIGATION