라틴어 문장 검색

te Pietas oblita virum revocataque caelo Iustitia et gemina plangat Facundia lingua et Pallas doctique cohors Heliconia Phoebi, quis labor Aonios seno pede ducere cantus et quibus Arcadia carmen testudine mensis cura lyrae nomenque fuit quosque orbe sub omni ardua septena numerat Sapientia fama, qui furias regumque domos aversaque caelo sidera terrifico super intonuere cothurno, et quis lasciva vires tenuare Thalia dulce vel heroos gressu truncare tenores.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, epicedion in patrem Suum35)
ipsa vetusto moenia lapsa situ magnaeque Amphionis arces iam fessum senio nudant latus, et fide sacra aequatos caelo surdum atque ignobile muros firmat opus.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권160)
"o mihi desertae natorum dulcis imago, Archemore, o rerum et patriae solamen ademptae servitiique decus, qui te, mea gaudia, sontes exstinxere dei, modo quem digressa reliqui lascivum et prono vexantem gramina cursu?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 5권221)
"et nunc illa meas ingentem plangit ad aras invidiam surdasque fores et limina lassat:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권316)
sic iuvenem saevi conspecta mole Dryantos iam non ira subit, sed leti nuntius horror, arma tamen, frustra superos Triviamque precatus, molitur pallens et surdos expedit arcus, iamque instat telis et utramque obliquus in ulnam cornua contingit mucrone et pectora nervo, cum ducis Aonii magno cita turbine cuspis fertur in adversum nervique obliqua sonori vincla secat:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권372)
"nec surda ferae pulsabimus urbis limina:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권90)
quam lasciva, quam festiva!
(테르툴리아누스, Apologeticum, 3장 2:5)
quam lascivus, quam amasius!
(테르툴리아누스, Apologeticum, 3장 3:2)
Quodsi sunt tragoediae et comoediae scelerum et libidinum auctrices1 cruentae et lascivae, impiae et prodigae, nullius rei aut atrocis aut vilis commemoratio melior est:
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 17장 3:3)
et ipse lasciuo superatus animo non me potui cohibere, sed, prohibente licet illo, ludentibus me miscui, et simul cursu equi contendere coepi.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. VI.13)
Nec lasciva soror dicatur plura bibisse Pocula vel plures emeruisse viros.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 935)
At lascivus Amor rixae mala verba ministrat, Inter et iratum lentus utrumque sedet.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 1030)
iam Nox iungit equos, currumque sequuntur matris lasciuo sidera fulua choro, postque uenit tacitus furuis circumdatus alis Somnus et incerto Somnia nigra pede.
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 153)
Rumor ait crebro nostram peccare puellam nunc ego me surdis auribus esse uelim.
(티불루스, Elegiae, 3권, poem 201)
leges rem surdam, inexorabilem esse, salubriorem melioremque inopi quam potenti, nihil laxamenti nec veniae habere, si modum excesseris;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 29:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION