라틴어 문장 검색

Vivificabit nos post duos dies, in die tertia suscitabit nos, et vivemus in conspectu eius.
(불가타 성경, 호세아서, 6장2)
Sed et cum mercede conduxerint nationes, nunc compellam eos, et trement paulisper sub onere regis principum.
(불가타 성경, 호세아서, 8장10)
De vitulo Bethaven trement habitatores Samariae; quia luget super eum populus eius; dum sacerdotes eius super eum exsultant in gloria eius; vere migrabit ab eo.
(불가타 성경, 호세아서, 10장5)
Ecce ego suscitabo eos de loco, in quo vendidistis eos, et reddam ultionem vestram in caput vestrum.
(불가타 성경, 요엘서, 4장7)
Clamate hoc in gentibus, sanctificate bellum, suscitate robustos; accedant, ascendant omnes viri bellatores.
(불가타 성경, 요엘서, 4장9)
et suscitavi de filiis vestris prophetas et de iuvenibus vestris nazaraeos. Numquid non ita est, filii Israel?, dicit Dominus.
(불가타 성경, 아모스서, 2장11)
Cecidit, non adiciet ut resurgat virgo Israel; proiecta est in terram suam, non est qui suscitet eam.
(불가타 성경, 아모스서, 5장2)
" Ecce enim suscitabo super vos, domus Israel, dicit Dominus, Deus exercituum, gentem; et oppriment vos ab introitu Emath usque ad torrentem Arabae ".
(불가타 성경, 아모스서, 6장14)
In die illa suscitabo tabernaculum David, quod cecidit, et reaedificabo rupturas eius; et ea, quae corruerant, instaurabo et reaedificabo illud sicut diebus antiquis,
(불가타 성경, 아모스서, 9장11)
Profecto trement de bono habitatores Maroth, quia descendit malum a Domino in portam Ierusalem.
(불가타 성경, 미카서, 1장12)
et erit iste pax. Assyrius cum venerit in terram nostram et quando calcaverit in domibus nostris, suscitabimus super eum septem pastores et octo primates hominum.
(불가타 성경, 미카서, 5장4)
lingent pulverem sicut serpens, velut reptilia terrae. Trementes exibunt de aedibus suis " ad Dominum Deum nostrum " formidabunt et timebunt te.
(불가타 성경, 미카서, 7장17)
Portae fluviorum apertae sunt, palatium tremit.
(불가타 성경, 나훔서, 2장7)
Quia ecce ego suscitabo Chaldaeos, gentem amaram et velocem, ambulantem super latitudinem terrae, ut possideat tabernacula non sua.
(불가타 성경, 하바쿡서, 1장6)
Et suscitavit Dominus spiritum Zorobabel filii Salathiel ducis Iudae et spiritum Iesua filii Iosedec sacerdotis magni et spiritum reliquorum omnium de populo; et ingressi sunt et faciebant opus in domo Domini exercituum Dei sui.
(불가타 성경, 하까이서, 1장14)

SEARCH

MENU NAVIGATION