라틴어 문장 검색

nam si eo abiectior est quo magis a pluribus quisque contemnitur, cum reuerendos facere nequeat quos pluribus ostentat, despectiores potius improbos dignitas facit.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, VII 1:15)
quos voco honorandos, quia contemnunt desiderium sensus et sequuntur delectationem et desiderium intellectus insudantes cognitioni veritatis rerum;
(Boethius De Dacia, DE SUMMO BONO 6:7)
Accidisse igitur his, quod plerumque hominum nimia pertinacia atque arrogantia accidere soleat, uti eo recurrant et id cupidissime petant, quod paulo ante contempserint.
(카이사르, 내란기, 1권 85:11)
Itaque suos cohortatus, quos integros superarissent ut victos contemnerent, plenus spei bonae atque animi adversus eos proficiscitur.
(카이사르, 내란기, 2권 5:4)
Erant cum Achilla eae copiae, ut neque numero neque genere hominum neque usu rei militaris contemnendae viderentur.
(카이사르, 내란기, 3권 110:1)
ac sic nostros contempserunt, ut obstructis in speciem portis singulis ordinibus caespitum, quod ea non posse introrumpere videbantur, alii vallum manu scindere, alii fossas complere inciperent.
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 51장3)
Tantum apud homines barbaros valuit esse aliquos repertos principes inferendi belli tantamque omnibus voluntatum commutationem attulit, ut praeter Aeduos et Remos, quos praecipuo semper honore Caesar habuit, alteros pro vetere ac perpetua erga populum Romanum fide, alteros pro recentibus Gallici belli officiis, nulla fere civitas fuerit non suspecta nobis.
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 54장4)
Cuius mali sors incidit Remis, quibus ille dies fungendi muneris obvenerat. Namque hi, cum repente hostium equites animadvertissent ac numero superiores paucitatem contempsissent, cupidius insecuti peditibus undique sunt circumdati.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 13장3)
Quorum etsi paucitatem contemnebat, tamen pertinaciam magna poena esse adficiendam iudicabat, ne universa Gallia non sibi vires defuisse ad resistendum Romanis, sed constantiam putaret, neve hoc exemplo ceterae civitates locorum opportunitate fretae se vindicarent in libertatem,
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 40장2)
Ergo si plenior aliquis et speciosior et coloratior factus est, suspecta habere bona sua debet;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 2장3)
non oportere esse vel solos vel inter ignotos, vel inter eos, quos aut contemnant aut neglegant;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 18장120)
Neque id, quia non habebit altiores ictus, contemnendum erit:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장371)
Ergo si plenior aliquis et speciosior et coloratior factus est, suspecta habere bona sua debet;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 2장 1:2)
non oportere esse uel solos uel inter ignotos, uel inter eos, quos aut contemnant aut neglegant;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 18장 23:3)
Neque id, quia non habebit altiores ictus, contemnendum erit:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 75:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION