라틴어 문장 검색

simul amicis eius tribunatus praefecturasque largitur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 39장9)
Pecuniae parcus ac tenax comites peregrinationum expeditionumque numquam salario, cibariis tantum sustentauit, una modo liberalitate ex indulgentia uitrici prosecutus, cum tribus classibus factis pro dignitate cuiusque, primae sescenta sestertia, secundae quadringenta distribuit, ducenta tertiae, quam non amicorum sed Graecorum appellabat.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 46장 1:1)
paucorum senatorum inopia sustentata, ne pluribus opem ferret, negauit se aliis subuenturum, nisi senatui iustas necessitatium causas probassent.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 47장 1:3)
militi post duplicata ex Augusti testamento legata nihil umquam largitus est, praeterquam singula milia denariorum praetorianis, quod Seiano se non accommodassent, et quaedam munera Syriacis legionibus, quod solae nullam Seiani imaginem inter signa coluissent.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 48장 2:1)
sustentauit tamen aliquamdiu, quamuis Misenum usque deuectus nihil ex ordine cotidiano praetermitteret, ne conuiuia quidem aut ceteras uoluptates partim intemperantia partim dissimulatione.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 72장 3:1)
his, ut dixi, uxoribusque addictus, non principem [se], sed ministrum egit, compendio cuiusque horum uel etiam studio aut libidine honores exercitus impunitates supplicia largitus est, et quidem insciens plerumque et ignarus.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 29장 1:1)
quare nec largiendi nec absumendi modum tenuit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 30장 2:1)
ad retinendum ergo ceterorum hominum studium ac fauorem nihil non publice priuatimque nullo adhibito modo largitus est.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Vitellius, 15장 1:2)
in omne hominum genus liberalissimus expleuit censum senatorium, consulares inopes quingenis sestertiis annuis sustentauit, plurimas per totum orbem ciuitates terrae motu aut incendio afflictas restituit in melius, ingenia et artes uel maxime fouit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Vespasianus, 17장 1:1)
Sed postquam barbari in fugam effusi deseruere silvas, animus, qui in ardore pugnae corpus sustentaverat, liquit, subitoque ex omnibus membris profuso sudore arboris proximae stipiti se adplicuit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 2장 42:1)
Forte Macedo gregarius miles seque et arma male sustentans tamen in castra pervenerat:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 4장 17:1)
sic memorat laetosque rapit, simul hospita pandi tecta iubet templisque sacros largitur honores.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Secundus. 680:1)
1. Serenissime atque piissime domine domine Margarite celestis miserationis intuitu Romanorum regine et semper Auguste, devotissima sua G. de Batifolle Dei et Imperii gratia largiente comitissa in Tuscia palatina, flexis humiliter genibus reverentie debitum exhibet.
(단테 알리기에리, Epistolae 64:1)
Magnae crant difficultates cum quibus conflictandum erat Washingtonio, ob exercitum sustentandum ac vestiendum.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT UNDECIMUM.33)
Ut supplementa annua, omniaque, quae ad exercitum alendum sustentandumque apta forent, quam primum fierent, pararenturque, summopere institit:
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DUODECIMUM.14)

SEARCH

MENU NAVIGATION