라틴어 문장 검색

Recesserunt singuli in sua, recessit et Hugo de Tabaria, vir bellator praecipuus adversus hostiles impetus, qui bellis et insidiis non die, non nocte, in terra gentilium fatigari potuit, quandiu vita incolumis fuit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 6:3)
Rex vero a Sagitta quindecim millia byzantiorum pro salute urbis accipiens, cum omni equitatu domus suae Tabariam divertit, ut in ea custodiam [0659B] fortium virorum disponeret, qui terram, quam Hugo dono regis obtinuit magnisque et assiduis praeliis acquisitam subjecit, simili virtute tuerentur, hostes arcerent, et transire eos montana nullo modo sustinerent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 14:1)
Dehinc Tankradus a suis consilio accepto, eo quod longae obsidionis taedio fatigati essent, et jam usque ad Augustum mensem consedissent, petitioni Botheri et civium acquievit, videlicet ut Bothero dextram daret, civibus parceret, urbem pacifice intraret, redditamque obtineret.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 42:5)
Obsedit denique eam diebus multis, ac tormentis lapidum turres et muros singulis diebus non parce assiliens et quatiens, nulla intermissione cives ac defensores respirare sustinebat:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 30:5)
Videntes autem defensores quia jactus lapidum nequaquam sustinere possent, in cujusdam noctis silentio ignem quibusdam ligneis aedificiis immittentes, diffugio elapsi sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 94:2)
sed machinae coriis taurinis, camelinis, equinis, cratibus vimineis vestitae, jactus lapidum palosque ferreos et ignitos illaesae et immobiles sustinebant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 12:6)
Sed vix ponebantur tentoria, et ecce Malducus Dodechinusque cum universo comitatu suorum eruperunt a montanis Thabor, ut arena maris fortiter irruentes arcu et sagitta in castra regis et suorum, gravi bello et vulnere atroci praeliantes et Christianis acies impugnantes, donec rex et tota manus suorum vim tot millium sustinere non valentes, sed fugam ineuntes, ad mille quingentos occiderunt, praeter equites, quorum triginta interempti [0702A] sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 22:4)
Et sic navis undique crebro assultu illarum sine intermissione fatigata ac superata, vespere Ptolemaidem vi perducta est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 34:13)
Cumque diversi diversa [0713B] dicerent, tandem omnibus acceptum fuit ut Baldewinus de Burg in throno regni Jerusalem locaretur, eo quod miles imperterritus multa pericula in praesidiis pro salute Christianorum saepe sustinuisset, et terram Rohas strenue ab omni assultu hostili defentam retinuisset.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 60:2)
Quare si potens te leserit,potius sustineas quam cum eo irascaris;
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 46:12)
vacuo sompno, sed subcuboet oculos vigilia fatigatos cadentesque in opere et castigatos detineo."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 31:16)
Si enim pauper est, guerram nullo modo sustinere potest;
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 55:4)
Etpotius est mors tolleranda quam fides derelinquenda, sicut Karulus et pugnatoreset infiniti sancti pro fide mortem sustinendo pugnaverunt.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 75:3)
Et alius dixit, "Quod vitare nequis, confestim sustinere mente!"
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 79:13)
Paciencia vero arma tua portet ita quod per pacientiam ea que mutarinon possunt, tollerabiliter sustineas, et iacula verborum iniuriarumquetollerabilium et miseriarum que vitari non possunt equo animo feras.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER IV 52:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION