라틴어 문장 검색

taetra ibi luctatio erat via lubrica non recipiente vestigium et in prono citius pedes fallente, ut seu manibus in adsurgendo seu genu se adiuvissent, ipsis adminiculis prolapsis iterum corruerent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 376:1)
Q. Fabius Maximus dictator iterum quo die magistratum iniit vocato senatu, ab dis orsus cum edocuisset patres plus neglegentia caerimoniarum auspiciorumque quam temeritate atque inscitia peccatum a C. Flaminio consule esse, quaeque piacula irae deum essent ipsos deos consulendos esse, pervicit ut, quod non ferme decernitur, nisi cum taetra prodigia nuntiata sunt, decemviri libros Sibyllinos adire iuberentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 109:1)
ipse trium prae se iuvenum validorum scutis oppositis - ingens enim iam vis omnis generis telorum e inuris volabat - ad urbem succedit, hortatur, imperat quae in rem sunt, quodque ad accendendos militum animos intererat, testis spectatorque virtutis atque ignaviae cuiusque adest.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 631:1)
Quid ais tu, omnium hominum taeterrime?
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 3, scene 1132)
neque ego taetriorem beluam vidisse me umquam quemquam quam te censeo.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 3, scene 1156)
nullum edepol hodie genus est hominum taetrius nec minus bono cum iure, quam danisticum.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 3, scene 1277)

SEARCH

MENU NAVIGATION