라틴어 문장 검색

Potestas quippe et sapientia maxime timorem incutiunt, cum eum quem judicem esse scimus, et cuncta quae voluerit, punire posse, et nil eum latere cognoscimus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 10:7)
Vir quippe juxta Apostolum, imago Dei est, non mulier (I Cor. XI, 7).
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 11:18)
Imago quippe expressa alicujus similitudo vocatur, similitudo autem dici potest, etsi non multum id cujus est similitudo exprimat.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 11:20)
Bene et eum a serpente non esse seductum, cum seduceretur mulier, testatur Apostolus (I Tim. II, 14), qui tamen amore mulieris gustatum ei fructum porrigentis, cum eam contristare nollet, in transgressionem prorumpit, amplius de misericordia Dei quam oporteret praesumens, quem ad ignoscendum facilem existimabat, pro tam levi quae ei videbatur, offensa;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 11:23)
Non minus tamen aut Filium aut Spiritum sanctum omnipotentem praedicamus quam Patrem.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 13:5)
atque hoc modo cum fides ipsa postulati beneficii astruatur, tamen ipsa operis divini efficacia commendetur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 13:10)
At vero cum unaquaeque trium personarum inde omnipotens dicatur, quod quidquid earum quaecunque velit efficere possit complere, non tamen necesse est eodem modo se penitus habere unam quo alteram, cum in suis proprietatibus diversae sint.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 13:14)
Solus quippe Pater potest esse Pater sive ingenitus, et solus Filius genitus, sicut et solus Spiritus sanctus procedens.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 13:15)
Sic quippe ait Niceni concilii exponendo fidem, symbolum:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 13:20)
Ait quippe Filius:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 15:4)
Lovgoû quippe verbum significat et rationem.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 17:10)
Spiritu quippe oris nostri, id est anhelitu maxime affectus animi patefiunt, cum videlicet aut prae amore suspiramus, aut prae laboris aut doloris angustia gemimus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 18:4)
Quippe quos cohortaretur Deus ad creandum hominem, aut ad se in aliquo juvandum, cum ipse solus creaturus sit?
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 20:29)
Trina quippe confessio Dei, Trinitatem exprimit personarum, Patris scilicet, et Filii, et Spiritus sancti.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 22:13)
Quippe quae praeterita sunt, jam completa sunt et perfecta, ideoque praeteritum quasi pro perfectione posuit, ostendens scilicet Filium ex Patre semper generari et semper genitum esse.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 22:36)

SEARCH

MENU NAVIGATION