라틴어 문장 검색

oppidum longum, in latitudinem haudquaquam tantundem patens habebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 229:1)
tantundem auri atque argenti in eo triumpho praelatum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 509:2)
militibus de praeda quinquagenos denarios dedit, duplex centurionibus, triplex equiti, tantundem sociis Latini nominis, et stipendium omnibus duplex.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 518:1)
tantundem argenti quantum miles debuit dedit huic atque hominem exornavit, mulierem qui abduceret.
(티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 4, scene 7238)
quae ausa hunc sum, tantundem dolum adgrediar.
(티투스 마키우스 플라우투스, Truculentus, act 2, scene 57)
Corpus enim hominis ita natura composuit, uti os capitis a mento ad frontem summam et radices imas capilli esset decimae partis, item manus pansa ab articulo ad extremum medium digitum tantundem, caput a mento ad summum verticem octavae, cum cervicibus imis ab summo pectore ad imas radices capillorum sextae, ad summum verticem quartae.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER TERTIUS, 1장5)
ipsius autem oris altitudinis tertia est pars ab imo mento ad imas nares, nasum ab imis naribus ad finem medium superciliorum tantundem, ab ea fine ad imas radices capilli frons efficitur item tertiae partis.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER TERTIUS, 1장6)
Cymatium epistylii septima parte suae altitudinis est faciendum, et in proiectura tantundem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER TERTIUS, 5장46)
et omnino omnes ecphorae venustiorem habeant speciem, quae quantum altitudinis tantundem habent proiecturae.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER TERTIUS, 5장57)
De cerussa aerugineque, quam nostri aerucam vocitant, non est alienum, quemadmodum comparetur, dicere.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 12장1)
eadem ratione lamellas aereas conlocantes efficiunt aeruginem, quae aeruca appellatur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 12장4)
Eisdem rationibus aes, quod etiam solidiore est natura, similiter curatum si fuerit, dissipabitur et fiet aerugo.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 3장76)
Posteaquam indicium est factum dempto auro tantundem argenti in id coronarium opus admixtum esse, indignatus Hiero se contemptum esse neque inveniens, qua ratione id furtum reprehenderet, rogavit Archimeden, uti in se sumeret sibi de eo cogitationem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 머리말31)
quanta pars enim novissimi signi depressione coacta versatione subiens sub terram occultatur, tantundem eius contraria e conversationis necessitate suppressa rotatione circumacta trans locis patentibus ex obscuris egreditur ad lucem;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 1장15)
eo modo quantum progreditur oblique spatium et per octo puncta, tantundem et longitudine procedit ad octavum punctum.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 6장11)

SEARCH

MENU NAVIGATION