라틴어 문장 검색

quod si genus ipsum et nomen publicani non iniquo animo sustinebunt, poterunt iis consilio et prudentia tua reliqua videri mitiora ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, 12장 1:1)
moderari s vero et animo et orationi cum sis iratus, aut etiam tacere et tenere in sua potestate motum animi et dolorem, etsi non est perfectae sapientiae, tamen est non mediocris ingeni atque in hoc genere multo te esse iam commodiorem mitioremque nuntiant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, 13장 2:6)
et homo natura lenissumus (nihil enim poterat fieri illo mitius) stomachari tamen coepit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 15:5)
nam cum omnibus horis aliquid atrociter fieri videmus aut audimus, etiam qui natura mitissimi sumus adsiduitate molestiarum sensum omnem humanitatis ex animis amittimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 53장 2:5)
atqui paris esse virtutes nec bono viro meliorem nec temperante temperantiorem nec.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon III, 1장 1:2)
aut temperantem, qui se in aliqua libidine continuerit, in aliqua effuderit?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon III, 1장 1:5)
a te enim malo discedere, sed ille certe non fortis, qui iacet in tecto u/mido, Quod e/iulatu, que/stu, gemitu, fre/mitibus Resona/ndo mutum fle/bilis voce/s refert.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 33:2)
atque haec cogitatio, quid patientia, quid fortitudine, quid magnitudine animi dignissimum sit, non solum animum comprimit, sed ipsum etiam dolorem nescio quo pacto mitiorem facit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 53:10)
Veri etiam simile illud est, qui sit temperans - quem Graeci σώφρονα appellant eamque virtutem σωφροσύνην vocant, quam soleo equidem tum temperantiam, tum moderationem appellare, non numquam etiam modestiam;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 16:1)
- qui sit frugi igitur vel, si mavis, moderatus et temperans, eum necesse est esse constantem;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 18:3)
ex quo intellegitur, qualis ille sit, quem tum moderatum, alias modestum temperantem, alias constantem continentemque dicimus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 36:2)
somnus imago mortis 265 6 267 22 278 18 soni vocis 248 18. 27 362 28 σοφοί (septem sapientes) 407 8 σωφροσύνη, σώφρων 325 8. 9 = temperantia, temperans 325 7.9 296 8 336 22 371 23 376 4 378 13 379 6 423 16 426 9 440 22 moderatio, -us 325 10 336 23 378 13 379 6 449 22 modestia, -us 325 11 379 6 cf.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, INDICES, II. RES MEMORABILES ET VOCABULA MEMORABILIA.215)
Sic me loquentem obiurgavit Giton, mitissimus puer, et negavit recte facere, quod seniori conviciarer simulque oblitus officii mensam, quam humanitate posuissem, contumelia tollerem, multaque alia moderationis verecundiaeque verba, quae formam eius egregie decebant.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 93:13)
Prima quidem glacies et cana vincta pruina non pugnavit humus mitique horrore quievit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 123:2)
Ecce per orbem mitis turba deum terras exosa furentes deserit atque hominum damnatum avertitur agmen.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 124:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION