라틴어 문장 검색

illud quidem perspicuum est, non modo partis orationis sed etiam causas totas alias alia forma dicendi esse tractandas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 22장 2:6)
in idem genus orationis - loquor enim de illa modica ac temperata - verborum cadunt lumina omnia, multa etiam sententiarum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 27장 4:1)
Medius ille autem, quem modicum et temperatum voco, si modo suum illud satis instruxerit, non extimescet ancipites dicendi incertosque casus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 28장 2:4)
Is erit igitur eloquens, ut idem illud iteremus, qui poterit parva summisse, modica temperate, magna graviter dicere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 29장 1:5)
temperata oratione ornandi copiam persecuti sumus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 29장 2:4)
Perspicuum est igitur numeris astrictam orationem esse debere, carere versibus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 56장 1:4)
quorum quod alter e longis constet alter e brevibus, fieri alteram nimis incitatam alteram nimis tardam orationem, neutram temperatam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 57장 1:5)
Nam de laudibus multa diximus, quibus sunt illa perspicue vitia contraria.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 69장 2:5)
sed tamen earum causarum quae non sunt constantes aliae sunt perspicuae, aliae latent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 17장1)
Perspicuae sunt quae appetitionem animi iudiciumque tangunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 17장2)
iam hoc perspicuum est, non magis in legibus quam in testamentis, in stipulationibus, in reliquis rebus quae ex scripto aguntur, posse controversias easdem exsistere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 26장1)
quae cum constent, perspicuum debet esse animos, cum e corpore excesserint, sive illi sint animales, id est spirabiles, sive ignei, sublime ferri.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 39:8)
Quam regionem cum superavit animus naturamque sui similem contigit et adgnovit, iunctis ex anima tenui et ex ardore solis temperato ignibus insistit et finem altius se ecferendi facit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 42:3)
nam et auribus oblectatio magna parta est inventa et temperata varietate et natura sonorum, et astra suspeximus cum ea quae sunt infixa certis locis, tum illa non re sed vocabulo errantia, quorum conversiones omnisque motus qui animo vidit, is docuit similem animum suum eius esse, qui ea fabricatus esset in caelo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 61:7)
cum vero perspicuum sit nihil posse in eo esse qui ipse non sit, quid potest esse in eo odiosum qui nec careat nec sentiat?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 89:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION