라틴어 문장 검색

et calor extremus primo cum frigore mixtus volvitur, autumni quod fertur nomine tempus, hic quoque confligunt hiemes aestatibus acres.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 12:8)
Magnum ostentum, inquit, anno Vatinii factum est, quod illo consule nec bruma nec ver nec aestas nec autumnus fuit.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, III. 5:2)
Ne igitur ignoraremus quae prius gesta sunt, fit eorum tempestiva narratio:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIV. 12:3)
Et tempestivam silvis evertere pinum.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, IV. 16:1)
Hoc verbum de pino tempestiva a Catone sumpsit, qui ait:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, IV. 16:2)
tum vero erit tempestiva, cum semen suum maturum erit.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, IV. 16:4)
nec campos liberat undis, Donec in autumnum declinet Phoebus, et umbras Extendat Meroe.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 10권 3:24)
Hic farta premitur angulo Ceres omni Et multa fragrat testa senibus autumnis;
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, LVIII2)
Autumnum sterilis ferre iubetur hiems.
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, LXVIII5)
Dum Ianus hiemes, Domitianus autumnos, Augustus annis commodabit aestates, Dum grande famuli nomen adseret Rheni Germanicarum magna lux Kalendarum, Tarpeia summi saxa dum patris stabunt, Dum voce supplex dumque ture placabit Matrona divae dulce Iuliae numen:
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, I1)
Si daret autumnus mihi nomen, Oporinos essem, Horrida si brumae sidera, Chimerinos;
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, XIII1)
Haec igitur media quae sunt modo nata Subura Mittimus autumni cerea poma mei.
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, XCIV2)
Quattuor hic aestate togae pluresve teruntur, Autumnis ibi me quattuor una tegit.
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, XCVI6)
Tu, Sparse, nescis ista, nec potes scire, Petilianis delicatus in regnis, Cui plana summos despicit domus montis, Et rus in urbe est vinitorque Romanus Nec in Falerno colle maior autumnus, Intraque limen latus essedo cursus, Et in profundo somnus, et quies nullis Offensa linguis, nec dies nisi admissus.
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, LVII8)
Haec Fundana tulit felix autumnus Opimi.
(마르티알리스, 에피그램집, 13권, CXIII Fundanum1)

SEARCH

MENU NAVIGATION