라틴어 문장 검색

quamvis sint, qui negent locis frigidis oportere occari fabam, quia exstantes glaebae a gelicidiis adhuc eam teneram vindicent et aliquem teporem frigore laboranti praebeant.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 10장 6:2)
Postea quam voles teneram, cum prosiluerit, deseces licet et iumentis praebeas, sed inter initia parcius, dum consuescant, ne novitas pabuli noceat;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 10장 28:2)
Similis ratio avenae est, quae autumno sata partim caeditur in faenum vel pabulum dum adhuc viret, partim semini custoditur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 10장 32:2)
Illic, dum tenerum est, con- vertitur, ut celeriter ipsum putrescat permisceaturque gracili solo;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 15장 6:2)
Propter quod ne pecora quidem oportet teneris adhuc et subsidentibus pratis immittere, sed quotiens herba prosiluerit, falcibus desecare;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 17장 6:1)
Humido loco sciet non recte mandari fructus teneri et amplioris acini,sed callosi et angusti frequentisque vinacei;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 1장 5:7)
Rursus calido teneriores uberioresque concredet.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 1장 7:4)
Igitur si rerum naturam, Publi Silvine, velut acrioribus mentis oculis intueri velimus, reperiemus 3 parem legem fecunditatis eam 4 dixisse virentibus, atque hominibus ceterisque animalibus;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 8장 1:1)
Naturali enim spiritu omne alimentum virentis quasi quaedam anima per medullam trunci veluti siphonem,quam diabeten vocant mechanici, trahitur in summum;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 10장 2:1)
et illae fertiles ac firmae, quia e tenero prorepunt, et quidquid, ut supra dixi, ad eas alimenti pervenit, individuum est.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 10장 3:2)
Cur quamvis non sit e duro pampinus sed e tenero natus, si tamen orbus est, etiam in futurum quasi sterilis damnatur a nobis?
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 10장 13:2)
ut mota aequaliter humus novelli seminis radicibus, quamcumque in partem prorepserint, molliter cedat, nec incrementa duritia sua reverberet, sed tenero velut in nutritio sinu recipiat, et caelestes admittat imbres eosque alendis seminibus dispenset, ac suis omnibus partibus ad educandam prolem novam conspiret.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 13장 7:2)
hoc per hiemem frigentem et umidam scrobibus inferre calorem tempestivum,ac per aestatem virentibus alimentum et umorem praebere.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 15장 5:2)
Nos tamen plus quattuor milibus conserimus, quia neglegentia cultorum magna pars deperit, et interitu seminum cetera, quae virent, rarescunt.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 16장 3:2)
Nam quicquid ex vetere materia relictum erat, depressum atque obrutum celeriter umore putrescebat, proximasque radices teneras et vixdum prorepentes vitio suo enecabat;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 17장 4:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION