라틴어 문장 검색

Nonnulli credunt ingenuis pueris attributum, ut cordis figuram in bulla ante pectus annecterent, quam inspicientes ita demum se homines cogitarent, si corde praestarent, togamque praetextam his additam, ut ex purpurae rubore ingenuitatis pudore regerentur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VI. 17:1)
Adonin quoque solem esse non dubitabitur inspecta religione Assyriorum, apud quos Veneris Architidis et Adonis maxima olim veneratio viguit, quam nunc Phoenices tenent.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXI. 1:1)
Reservandus igitur est Virgilius noster ad meliorem partem diei, ut mane novum inspiciendo per ordinem carmini destinemus.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXIV. 24:2)
tabulas poscit, litteras inspicit:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVI. 16:7)
Quippe si mundum ipsum diligenter inspicias, magnam similitudinem divini illius et huius poetici operis invenies.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, I. 19:1)
Cedo igitur, Eustathius ait, Virgilianum volumen, quia locos singulos eius inspiciens Homericorum versuum promptius ammonebor.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, III. 17:1)
Cumque Symmachi iussu famulus de bibliotheca petitum librum detulisset, temere volvit Eustathius, ut versus quos fors obtulisset inspiceret, et:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, III. 17:2)
Hos quoque versus inspicere libet:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XI. 9:1)
videlicet quod barones eligant viginti quinque barones de regno quos voluerint, qui debeant pro totis viribus suis observare, tenere, et facere observari, pacem et libertates quas eis concessimus, et hac presenti carta nostra confirmavimus;
(Magna Carta 63:2)
O male concordes nimiaque cupidine caeci, Quid miscere iuvat vires, orbemque tenere In medio?
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 2:36)
Dum voce tuae potuere iuvari, Caesar, ait, partes, quamvis nolente senatu, Traximus imperium tunc, cum mihi Rostra tenere Ius erat, et dubios in te transferre Quirites.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 3:69)
Non moesti pectora Magni Sustinet amplexu dulci, non colla tenere:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 7:50)
Hesperiam potui, motu surgente, tenere, Si vellem patriis aciem committere templis, Ac medio pugnare foro.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 3:33)
et coelo lucis ducente colorem, Dum ferrent tutos intra tentoria gressus, Iussa tenere diem densas nox praestitit umbras.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 7:56)
Inspicit et gladios, qui toti sanguine manent, Qui niteant primo tantum mucrone cruenti, Quae presso tremat ense manus, quis languida tela, Quis contenta ferat, quis praestet bella iubenti, Quem pugnare iuvet, quis vultum cive peremto Mutet:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 6:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION