라틴어 문장 검색

"clausa arbutei sub cortice libri membra tepent, suadetque leves cava fistula somnos, et pecori commune solum, sed fata nec illum concessere larem:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권201)
quercus erat tenerae iam longum oblita iuventae aggere camporum medio, quam plurimus ambit frondibus incurvis et crudo robore cortex.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권291)
Suppetit illis ad utramque substantiam hominis adeundam subtilitas et tenuitas sua.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 22장 4:5)
coma tum mutatur, ut annos Dissimulet viridi cortice tincta nucis;
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 824)
ad eam rem Pontius Cominus, impiger iuvenis, operam pollicitus incubans cortici secundo Tiberi ad urbem defertur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 496:2)
absumptis enim frugum alimentis carnisque omnis generis quadrupedum suetae insuetaeque, postremo coriis herbisque et radicibus et corticibus teneris strictisque foliis vixere, nec ante quam vires ad standum in muris ferendaque arma deerant expugnati sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 385:1)
igitur tectoria ab structura seiuncta propter tenuitatem per se stare non possunt, sed franguntur, ipsique parietes fortuito sidentes vitiantur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 3장12)
Ego autem, Caesar, non ad pecuniam parandam ex arte dedi studium, sed potius tenuitatem cum bona fama quam abundantiam cum infamia sequendam probavi.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 머리말22)
eadem ratione medio progredientibus ad meridiem gentes paranetarum que acutissimam sonitus vocis perficiunt tenuitatem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 1장24)
Item propter tenuitatem caeli meridianae nationes ex acuta fervore mente expeditius celeriusque moventur ad consiliorum cogitationes;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 1장31)
cum vero unum corium harenae et unum minuti marmoris erit inductum, tenuitas eius minus valendo faciliter rumpitur nec splendorem politionibus propter inbecillitatem crassitudinis proprium obtinebit.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 3장29)
Itaque, quae ex imbribus aqua colligitur, salubriores habet virtutes, quod eligitur ex omnibus fontibus levissimis subtilibusque tenuitatibus, deinde per aeris exercitationem percolata tempestatibus liquescendo pervenit ad terram.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 2장1)
ovum in aceto si diutius positum fuerit, cortex eius mollescet et dissolvetur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 3장74)
Quare cum dicimus (exempli gratia) in inquisitione formae caloris, Rejice tenuitatem, aut Tenuitas non est ex forma caloris;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 192:5)
cum, sive amarae corticis seu medio cortice per genus facit soloecismum (quorum neutrum quidem reprehendo, cum sit utriusque Vergilius auctor;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 183:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION