라틴어 문장 검색

Sedet in insidiis, cum divitibus, etc." His itaque documentis atque exemplis animati, tanto securius ista toleremus quanto /f.18va/ iniuriosius accidunt.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE INFAMATIONE TURPITUDINIS 8:18)
Ad hoc autem et beatissimi Augustini exemplo provocamur, qui cum a Deo tantam eloquentiam ac sapientiam assecutus esset;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Prologus 2:21)
Tanti itaque viri instructus exemplo, si qua forte per errorem proferam, nulla in his per contemptionem defendam, aut per elationem praesumam.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Prologus 2:38)
Testimonia prophetarum de Trinitate.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Prologus 3:11)
Testimonia philosophorum.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Prologus 3:12)
Secundus liber Theologiae disserit ea quae de Trinitate primus liber proposuit, et ad testimoniorum auctoritatem intelligentiae commendat rationem.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Prologus 4:1)
De utroque autem exempla prae manibus habemus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 2:21)
His itaque testimoniis patet fidei nomen modo proprie, modo improprie poni, cum videlicet non solum de occultis, verum etiam de manifestis fides dicatur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 3:14)
Hac autem fidei summa circa unitatem ac trinitatem proposita, superest ut adversus inquisitiones dubitantium, congruis etiam similitudinum exemplis defendamus atque astruamus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 7:11)
Potentiam quidem nomine Patris specialiter exprimi, ex multis colligitur testimoniis.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 12:2)
Multis exemplis dici possunt multarum rerum vocabula et universaliter poni, et proprie quibusdam rebus adhiberi.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 18:26)
Clarum itaque, ex supra positis arbitror testimoniis, divinam, ut diximus, potentiam vocabulo Patris exprimi, divinam sapientiam Filium intelligi, ac divinae gratiae bonitatem Spiritum sanctum appellari.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 19:1)
Nunc autem ad nostrae fidei assertionem adversus universos Christianae fidei derisores, tam Judaeos scilicet quam gentiles, ex scriptis eorum testimonia inducere libet, quibus hanc Trinitatis distinctionem omnibus annuntiatam esse intelligant, quam quidem divina inspiratio et per prophetas Judaeis, et per philosophos gentibus dignata est revelare, ut utrumque populum ad cultum unius Dei ipsa summi boni perfectio agnita invitaret, ex quo omnia, per quem omnia, in quo omnia, et facilius haec fides Trinitatis tempore gratiae susciperetur ab utroque populo, cum eam a doctoribus quoque antiquis viderent esse traditam.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 19:6)
ad exemplum difficilis non impossibilis trahit dicens:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 23:18)
XXX, 1 et seq.) Quam firmum etiam et quam apertum fidei nostrae testimonium in Ecclesiastico occurrit, ubi quidem sapientia Dei et se primogenitam ante omnia dicit secundum divinitatis naturam, et postmodum creatam secundum naturae nostrae assumptionem, cum ipsa videlicet ad imperium Patris per Incarnationis habitum visitaverit Israel?
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 23:45)

SEARCH

MENU NAVIGATION