라틴어 문장 검색

Magnum theatrum habet ista provincia, non ut haec nostra, ad adulescentis nobilis, ingeniosi, abstinentis commendationem atque gloriam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS: AD C. MEMMIVM ET CETEROS, letter 64 3:2)
nam isti duo vix sunt digni quibus alteri Caesenam, alteri Cossutianarum tabernarum fundamenta credas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS DECIMVS: AD TIRONEM , letter 27 2:3)
qua re quoniam eius modi theatrum totius Asiae virtutibus tuis est datum celebritate refertissimum, magnitudine amplissimum, iudicio eruditissimum , natura autem ita resonans ut usque Romam significationes vocesque referantur, contende, quaeso,atque elabora non modo ut his rebus dignus fuisse sed etiam ut illa omnia tuis artibus superasse videare,
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, 14장 3:1)
plane aut tranquillum nobis aut certe munitissimum, quod cotidie domus, quod forum, quod theatri significationes declarant ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER SECVNDVS, letter 14 3:5)
Romae et maxime et Appia ad Martis mira luvies . Crassipedis ambulatio ablata, horti, tabernae plurimae ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER TERTIVS, letter 7 1:1)
Quid me igitur Luculle in invidiam et tamquam in contionem vocas, et quidem ut seditiosi tribuni solent occludi tabernas iubes?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 194:1)
in versu quidem theatra tota exclamant, si fuit una syllaba aut brevior aut longior;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 51장 4:3)
frequens enim consessus theatri, in quo sunt mulierculae et pueri, movetur audiens tam grande carmen:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 36:1)
haec cum pressis et flebilibus modis, qui totis theatris maestitiam inferant, concinuntur, difficile est non eos qui inhumati sint miseros iudicare.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 105:3)
quin etiam mihi quidem laudabiliora videntur omnia, quae sine venditatione et sine populo teste fiunt, non quo fugiendus sit - omnia enim bene facta in luce se conlocari volunt - , sed tamen nullum theatrum virtuti conscientia maius est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 64:3)
crās ad theātrum redī et scholam meam audī.’
(옥스포드 라틴 코스 2권, Acadēmīa24)
Quīntum in urbem dūxit et mox in tabernā sēdēbant vīnum bibentēs.
(옥스포드 라틴 코스 2권, Acadēmīa34)
quondam in tabernā cum amīcō quōdam sēdēbat cum tabellārius epistolam eī trādidit ā patre scrīptam.
(옥스포드 라틴 코스 2권, Horiātiae nūptiae4)
’ dum in tabernā sedent, Marcus ‘vidē,’ inquit;
(옥스포드 라틴 코스 2권, Brūtus Athēnās advenit5)
ad Acadēmīam reversus, multitūdinem iuvenum invēnit theātrum frequentantium.
(옥스포드 라틴 코스 2권, Brūtus Athēnās advenit29)

SEARCH

MENU NAVIGATION