라틴어 문장 검색

In thesauris sapientiae parabola disciplinae;
(불가타 성경, 집회서, 1장31)
Dum ipse inter fratres fructificat, veniet ventus urens, ventus Domini de deserto ascendens, et siccabit venas eius et desolabit fontem eius. Ipse diripiet thesaurum, omne vas desiderabile.
(불가타 성경, 호세아서, 13장15)
" Diripite argentum, diripite aurum! ". Et non est finis divitiarum; thesaurus ex omnibus vasis desiderabilibus.
(불가타 성경, 나훔서, 2장10)
Et movebo omnes gentes, et venient thesauri cunctarum gentium, et implebo domum istam gloria, dicit Dominus exercituum.
(불가타 성경, 하까이서, 2장7)
Et accepit argentum et aurum et vasa concupiscibilia et accepit thesauros occultos, quos invenit;
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 1장23)
Et vidit quod defecit pecunia de thesauris suis, et tributa regionis modica propter dissensionem et plagam, quam fecit in terra, ut tolleret legitima, quae erant a primis diebus;
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 3장29)
Haec ipse considerans attuli non ignava opum pondera, quibus ad facinus nihil instructius, cum habendi sitis incanduit, ad meritum nihil vilius, cum ea sibi victor animus calcata subiecit, sed ea, quae ex Graecarum opulentia litterarum in Romanae orationis thesaurum sumpta conveximus Ita enim mei quoque mihi operis ratio constabit, si, quae ex sapientiae doctrinis elicui, sapientissimi iudicio conprobentur.
(보이티우스, De Arithmetica, Prefationes, Praefatio Boetii 2:2)
Suis retrusum possidere thesauris;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XXII 6:1)
eaque non recipi debebat in Thesaurum ling.
(켈수스, De Medicina introduction, Adnotatio Critica).1032)
praeterea notandum est, si fides habenda Thesauro linguae gr.
(켈수스, De Medicina introduction, Adnotatio Critica).474)
At si fides Thesauro ling.
(켈수스, De Medicina introduction, Adnotatio Critica).925)
cuicumque monile contextum gemmis aut praedia culta fuissent, Rufino populandus erat, dominoque parabat exitium fecundus ager;
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:82)
Nunc et ipsi praedia nostra colere dedignamur et nullius momenti ducimus peritissimum quemque vilicum facere vel, si nescium, certe vigoris experrecti, quo celerius, quod ignoret,addiscat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 머리말 12:1)
cui magis cordi fuerit urbanum domicilium, rustico praedio non erit opus."
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 1장 18:5)
Nunc quoniam plerosque nostrum civilis ambitio saepe evocat ac saepius detinet evocatos, sequitur ut suburbanum praedium commodissimum esse putem, quo vel occupato cotidianus excursus facile post negotia fori contingat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 1장 19:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION