라틴어 문장 검색

obsequium tigresque domat Numidasque leones;
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 1:143)
saepe tulit iusso fallacia retia collo, saepe fera torvos cuspide fixit apros:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 1:148)
sed neque fulvus aper media tam saevus in ira est, fulmineo rabidos cum rotat ore canes,
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 36:5)
sicut aper longe silvis Laurentibus actus fulmineo celeres dissipat ore canes, mox tamen ipse perit, sic non moriuntur inulti volneraque alterna dantque feruntque manu.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권148)
at postquam virtus annis adolevit, in apros audet et hirsutas comminus ire leas, dumque petit latebras fetae catulosque leaenae, ipse fuit Libycae praeda cruenta ferae, mater Hyan et Hyan maestae flevere sorores cervicemque polo suppositurus Atlas, victus uterque parens tamen est pietate sororum:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권93)
te quoque rumpat aper . Isque vel exanimis faciat tibi vulnus ;
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ibis, 1권 23:8)
Quem circa tigres simulacraque inania lyncum pictarumque iacent fera corpora pantherarum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 58:59)
Vulnere laesa gravi modo se sublimis in auras attollit, modo subdit aquis, modo more ferocis versat apri, quem turba canum circumsona terret.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 72:1)
Tigris ut auditis diversa valle duorum exstimulata fame mugitibus armentorum nescit, utro potius ruat, et ruere ardet utroque, sic dubius Perseus, dextra laevane feratur, Molpea traiecti submovit vulnere cruris, contentusque fuga est:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 13:9)
Nec mora, traxit Ityn, veluti Gangetica cervae lactentem fetum per silvas tigris opacas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 48:1)
Non aper irasci meminit, non fidere cursu cerva, nec armentis incurrere fortibus ursi.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 46:8)
Hac quoque si prohibes et nos, ingrate, relinquis, non genetrix Europa tibi ea, sed inhospita Syrtis, Armeniae tigres austroque agitata Charybdis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 11:14)
"At non impune feremus, quaeque inhonoratae, non et dicemur inultae" inquit, et Oeneos ultorem spreta per agros misit aprum, quanto maiores herbida tauros non habet Epiros, sed habent Sicula arva minores.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 30:5)
Hinc aper excitus medios violentus in hostes fertur, ut excussis elisi nubibus ignes.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 32:5)
ictus ab illo est, sed sine vulnere, aper;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 33:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION