라틴어 문장 검색

Quod tu pretium ponis traicienti maria et per medios fluctus, cum terra e conspectu recessit, certam secanti viam et prospiciens futuras tempestates et securis omnibus subito iubenti vela substringi, armamenta demitti, paratos ad incursum procellae et repentinum impetum stare ?
(세네카, 행복론, Liber VI 71:1)
Quid, si gubernator a dis tempestates infestissimas et procellas petat, ut gratior ars sua periculo fiat ?
(세네카, 행복론, Liber VI 120:1)
Nescis quantis fortuna procellis disturbet omnia ?
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 155:3)
haec non secus quam fulmina procellaeque et si qua alia irrevocabilia sunt, quia non eunt, sed cadunt, vim suam magis ac magis intendit.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 5:2)
Quemadmodum tempestatis ac pluviae ante ipsas notae veniunt, ita irae, amoris omniumque istarum procellarum animos vexantium sunt quaedam praenuntia.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 63:3)
Non potest umquam tanta varietas et iniquitas casuum ita depelli, ut non multum procellarum irruat magna armamenta pandentibus.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 84:1)
o mitiores procellae patre!
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum, ab Archipirata filio dimissus.48)
laudis est puram tenuisse ferrum, cumque regnabas, minus in procellis in tuas urbes licuisse fatis.
(세네카, Hercules Oetaeus 23:15)
quatiunt altas saepe procellae aut evertit Fortuna domos.
(세네카, 옥타비아 13:35)
Fugit insanae similis procellae, ocior nubes glomerante Coro, ocior cursum rapiente flamma, stella cum ventis agitata longos porrigit ignes.
(세네카, 파이드라 11:1)
Quis me procellae turbine insano vehens
(세네카, Phoenissae 429:1)
inmanes propone beluas, aspice quibus procellis fluctibusque saeuiat, quas ad litora undas agat.
(세네카, Suasoriae, chapter 1 4:5)
abeat procella, redde iam gnatos mihi!
(세네카, Thyestes 1019:1)
hic ubi ingenti modo sub procella
(세네카, Thyestes 607:1)
illo, procellae, ferte quo fertur dies
(세네카, Thyestes 651:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION