라틴어 문장 검색

nihil obstat quin trabe vasta Aegaeum rapias, ni sollers Luxuria ante seductum moneat:
(페르시우스, 풍자, satire 586)
at vocat officium, trabe rupta Bruttia saxa prendit amicus inops remque omnem surdaque vota condidit Ionio, iacet ipse in litore et una ingentes de puppe dei iamque obvia mergis costa ratis lacerae:
(페르시우스, 풍자, satire 617)
servus enim noster lancea collum eius traiecit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 62:21)
erat in proximo non venabulum aut lancea, sed stilus et pugillares;
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 6 1:8)
Viderunt quos excelsioribus terris illa tempestas deprehendit, alibi divitum apparatus et gravem supellectilem, alibi instrumenta ruris, ibi boves aratra rectores, hic soluta et libera armenta, atque inter haec arborum truncos aut villarum trabes atque culmina varie lateque fluitantia.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 17 4:1)
Vela colorati qualia Seres habent, Vel pede quod gracili deducit aranea filum, Cum leve deserta sub trabe nectit opus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 146)
exul ab Haemonia Pirenida cessit ad undam, quo duce trabs Colcha sacra cucurrit aqua.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 331)
"omnia tunc florent, tunc est nova temporis aetas, et nova de gravido palmite gemma tumet, et modo formatis operitur frondibus arbor, prodit et in summum seminis herba solum, et tepidum volucres concentibus aera mulcent, ludit et in pratis luxuriatque pecus, tum blandi soles, ignotaque prodit hirundo et luteum celsa sub trabe figit opus:"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권76)
Quique trabes pressas in humum mittebat in auras, Aequoris aspiciens huius et huius aquas:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ibis, 1권 19:8)
Tegimen derepta leoni pellis erat, telum splendenti lancea ferro et iaculum, teloque animus praestantior omni.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 7:3)
Ipse modo inmensum spiris facientibus orbem cingitur, interdum longa trabe rectior adstat impete nunc vasto ceu concitus imbribus amnis fertur et obstantes proturbat pectore silvas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 9:2)
at quacumque trabes obstructaque saxa tenebant, spumeus et fervens et ab obice saevior ibat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 56:4)
Occidit ille Sinis, magnis male viribus usus, qui poterat curvare trabes et agebat ab alto ad terram late sparsuras corpora pinus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 37:8)
Silva frequens trabibus, quam nulla ceciderat aetas, incipit a plano devexaque prospicit arva.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 32:1)
ferre trabes solidas obliquaque volvere magno murmure saxa solent.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 56:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION