라틴어 문장 검색

Sclaomir Abodritorum rex, ob cuius perfidiam ulciscendam exercitus Saxonum et orientalium Francorum eodem anno trans Albiam missus fuerat, per praefectos Saxonici limitis et legatos imperatoris, qui exercitui praeerant, Aquasgrani adductus est.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 819 250:2)
Harioldus quoque iussu imperatoris ad naves suas per Abodritos reductus in patriam quasi regnum ibi accepturus navigavit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 819 258:1)
Imperator conventu dimisso primo Cruciniacum, deinde Bingiam veniens secunda aqua Confluentem usque per Rhenum navigavit, inde Arduennam venandi gratia proficiscitur;
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 819 259:1)
Eo domnus imperator post festi paschalis expletionem per Mosam navigavit;
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 821 268:1)
Fortunatus patriarcha Gradensis, cum a quodam presbitero suo nomine Tiberio apud imperatorem fuisset accusatus, quod Liudewitum ad perseverandum in perfidia, qua coeperat, hortaretur eumque ad castella sua munienda artifices et murarios mittendo iuvaret et ob hoc ad palatium ire iuberetur, primo velut iussionem impleturus in Histriam profectus est, inde simulato reditu ad Gradum civitatem nullo suorum praeter eos, cum quibus hoc tractaverat, suspicante nanctus occasionem clam navigavit, veniensque Iaderam Dalmatiae civitatem Iohanni praefecto provinciae illius fugae suae causas aperuit, qui eum statim navi impositum Constantinopolim misit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 821 270:4)
Saxones interea iussu imperatoris castellum quoddam trans Albiam in loco, cui Delbende nomen, aedificant, depulsis ex eo Sclavis, qui illum prius occupaverant, praesidiumque Saxonum in eo positum contra incursiones illorum.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 822 280:1)
Comites marcae Hispanicae trans Sicorim fluvium in Hispania profecti vastatis agris et incensis compluribus villis et capta non modica praeda regressi sunt.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 822 281:1)
Ipse vero peracta autumnali venatione trans Rhenum ad hiemandum in loco, qui Franconofurd appellatur, profectus est.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 822 282:4)
Condictoque ac pronuntiato ad medium Octobrium generali conventu, caeteris omnibus more sollempni absolutis ipse trans Rhenum ad villam, quae Salz vocatur, cum suo comitatu profectus est.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 826 317:1)
per Moenum fluvium usque ad Franconofurd secunda aqua navigavit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 826 317:7)
Mittuntque ad eos qui trans Scaldum erant, ut die statuta venientes, hi ex una parte fluminis hique ex alia eosque delerent.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXX 13:2)
Tunc omnes intra Scaldum et Sumnam atque trans Scaldum monachi, canonici, sanctimoniales cum corporibus sanctorum et omnis aetas et conditio fugam ineunt.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXX 13:6)
Hac vero patrata victoria, quia multos contigit ibi ruere Nortmannos, rex ovans repedavit trans Hisam, perpauci vero Dani, qui evasere, interitum suorum nuntiavere in castra, indeque Nortmanni Hludowicum regem adolescentem timere coeperunt.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXI 15:11)
Sed Nortmanni non cessant a rapinis, fugatis omnibus *accolis, qui relicti fuerant trans Sumnam.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXII 19:3)
At ille quod sibi iniunctum fuit opere implere studuit, Ambianis ivit, primores gentis quae sibi fuerant dicta enuntiat, et post longam et diuturnam contionem in eundo et redeundo, renuntiando nunc his, nunc illis, ad ultimum XII milia pondera argenti cum suo pondere imposuerunt regi et Francis in tributum, et datis obsidibus ad invicem, coeperunt hi qui trans Hisam erant aliquatenus securi esse.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXIIII 23:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION