라틴어 문장 검색

aut re vera 'trepida', quia sequitur 'sed neque currentem se nec cognoscit euntem'. torquebat bene inperfecto usus est tempore, quia non est perfectum quod voluit, ut nec spatium evasit totum neque pertulit ictum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 9012)
trepidae coeunt festinant inter se in alvearibus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 731)
"reservatis unguenta funeribus, coronas etiam sepulcris denegatis, pallidi trepidi, misericordia digni, sed nostrorum deorum."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 12장 1:17)
tu velim a me animum parumper avertas, Laelium loqui ipsum putes.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 6:4)
' Haec cum Crassus dixisset, parumper et ipse conticuit et a ceteris silentium fuit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 143:4)
Ac tamen si qui sunt, qui philosophorum auctoritate moveantur, dent operam parumper atque audiant eos, quorum summa est auctoritas apud doctissimos homines et gloria;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 19:3)
quaeso, inquit, ne me e somno excitetis, et parumper audite cetera.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Sextus, chapter2 2 4:6)
dicam de ceteris, quorum nemo erat qui videretur exquisitius quam vulgus hominum studuisse litteris, quibus fons perfectae elo - quentiae continetur, nemo qui philosophiam complexus esset matrem omnium bene factorum beneque dictorum, nemo qui ius civile didicisset rem ad privatas causas et ad oratoris prudentiam maxime necessariam, nemo qui memoriam rerum Romanarum teneret, ex qua, si quando opus esset, ab inferis locupletissimos testis excitaret, nemo qui breviter arguteque inluso adversario laxaret iudicum animos atque a severitate paulisper ad hilaritatem risumque traduceret, nemo qui dilatare posset atque a propria ac definita disputatione hominis ac temporis ad communem quaestionem universi generis orationem traducere, nemo qui delectandi gratia digredi parumper a causa, nemo qui ad iracundiam magno opere iudicem, nemo qui ad fletum posset adducere, nemo qui animum eius, quod unum est oratoris maxime proprium, quocumque res postularet, impellere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 93장 3:2)
Discedo parumper a somniis, ad quae mox revertar.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 70:6)
discedo parumper a somniis, ad quae mox revertar.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 70:6)
in his ego me consultationibus exercens et disserens in utramque partem tum Graece tum Latine et abduco parumper animum a molestiis et τῶν προὔργου τι delibero.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER NONVS AD ATTICVM, letter 4 6:1)
sed ab hoc parumper abeamus, quando quidem de genere, non de homine quaerimus:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 31장 4:1)
sumatur enim nobis quidam praestans vir optumis artibus, isque animo parumper et cogitatione fingatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 68:2)
cum praetōrium animō trepidō intrāvisset, Brūtus surrēxit eumque cōmiter salūtāvit.
(옥스포드 라틴 코스 3권, Philippī6)
"cum trepida ante boves dictatorem induit uxor et tua aratra domum lictor tulit:"
(페르시우스, 풍자, satire 153)

SEARCH

MENU NAVIGATION