라틴어 문장 검색

Cum ergo aliquot annos huic monasterio regularis uitae institutioni multum intenta praeesset, contigit eam suscipere etiam construendum siue ordinandum monasterium in loco, qui uocatur Streaneshalch, quod opus sibi iniunctum non segniter inpleuit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXI [XXIII]. 1:6)
Qua uidelicet nocte Dominus omnipotens obitum ipsius in alio longius posito monasterio, quod ipsa eodem anno construxerat, et appellatur Hacanos, manifesta uisione reuelare dignatus est.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXI [XXIII]. 3:8)
Cum autem ipse sibi ibidem expulsis hostibus mansionem angustam circumuallante aggere et domus in ea necessarias, iuuante fratrum manu, id est oratorium et habitaculum commune, construxisset, iussit fratres in eiusdem habitaculi pauimento foueam facere;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXVI [XXVIII].8)
Est autem factum in monasterio, quod iuxta amnem Dacore constructum ab eo cognomen accepit, cui tunc uir religiosus Suidberct abbatis iure praefuit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXX [XXXII].3)
in qua ipse, constructo monasterio, quod hactenus heredes possident eius, aliquandiu continentissimam gessit uitam, ibique diem clausit ultimum.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XI. 1:7)
in quo aedificata ecclesia, reuerentissimus pontifex longe lateque uerbum fidei praedicans, multosque ab errore reuocans, plures per illas regiones ecclesias, sed et monasteria nonnulla construxit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XI. 1:14)
Hanc Constantinus imperator, eo quod ibi crux Domini ab Helena matre reperta sit, magnifico et regio cultu construxit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XVI.9)
quem uidelicet locum dederat pridem ad construendum inibi monasterium his, qui Scottos sequebantur.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XIX. 3:11)
illi Rettulit e trinis omina certa puer.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 37)
atque aliquis senior ueteres ueneratus amores annua constructo serta dabit tumulo et
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 430)
Horatiae sepulcrum, quo loco corruerat icta, constructum est saxo quadrato.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 281:1)
postquam vero comitia decemviris creandis in trinum nundinum indicta sunt, tanta exarsit ambitio ut primores quoque civitatis - metu, credo, ne tanti possessio imperii vacuo ab se relicto loco haud satis dignis pateret - prensarent homines, honorem summa ope a se impugnatum ab ea plebe cum qua contenderant suppliciter petentes.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 368:1)
antea trina loca cum contentione summa patricios explere solitos:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 18:1)
nihil usquam dictu dignum ausi, trinis castris intra paucos dies exuti, triginta dierum indutias ita ut ad senatum Romam legatos mitterent, pacti sunt bimestri stipendio frumentoque et singulis in militem tunicis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 619:1)
litteras ad collegam accersendum ex Samnio missas in trinis annalibus invenio;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 232:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION