라틴어 문장 검색

quia, ut supra diximus, totius Tusciae populus in duodecim partes fuit divisus, ut gens illi triplex, populi sub gente quaterni, qui singulis lucumonibus parebant.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 97)
tereti 'te- res' est rotundum et oblongum, ut columna, arbor.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA OCTAVA., commline 162)
aut re vera Hecaten dicit, cuius triplex potestas esse perhibe- tur, unde est "tria virginis ora Dianae":
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA OCTAVA., commline 752)
Fuit ergo iam accepta a Platone philosophandi ratio triplex, una de vita et moribus, altera de natura et rebus occultis, tertia de disserendo et quid verum quid falsum quid rectum in oratione pravumve quid consentiens quid repugnet iudicando.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 24:2)
eratque verborum et dilectus elegans et apta et quasi rotunda constructio;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 78장 3:4)
dulce amarum, leve asperum, prope longe, stare movere, quadratum rotundum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 47:5)
regem, dictatorem, divitem solum esse sapientem, a te quidem apte ac rotunde;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 10:13)
sed est forma eius disciplinae, sicut fere ceterarum, triplex:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 13:3)
Triplex igitur est, ut Panaetio videtur, consilii capiendi deliberatio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 12:1)
Incolumitatis ac salutis omnium causa videmus hunc statum esse huius totius mundi atque naturae, rotundum ut caelum terraque ut media sit eaque sua vi nutuque teneatur, sol ut eam circum feratur, ut accedat ad brumale signum et inde sensim ascendat in diversam partem;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 178:2)
in coniunctis autem verbis triplex adhiberi commutatio potest non verborum sed tantum modo ordinis, ut cum semel dictum sit directe, sicut natura ipsa tulerit, invertatur ordo et idem quasi sursum versum retroque dicatur, deinde idem intercise atque permixte.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 7장 2:1)
deinde est ad facta veniendum, quorum conlocatio triplex est:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 22장 2:1)
Itaque ista aequabilitas atque hoc triplex rerum publicarum genus videtur mihi commune nobis cum illis populis fuisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 65:3)
Homines enim sunt hac lege generati, qui tuerentur illum globum, quem in hoc templo medium vides, quae terra dicitur, iisque animus datus est ex illis sempiternis ignibus, quae sidera et stellas vocatis, quae globosae et rotundae, divinis animatae mentibus, circulos suos orbesque conficiunt celeritate mirabili.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Sextus, chapter2 3 6:5)
modo enim discesseras et paulo post triplicis remiseras.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 8 2:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION