라틴어 문장 검색

"Atqui eadem vanitas copias peditum equitumque numeravit."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 2장 14:10)
"Non igitur ambuletis sicut et gentes ambulant in vanitate sensus" tenebris obscurati;
(단테 알리기에리, Epistolae 34:3)
tristitiam simulant et quasi longa ieiunia furtivis noctium cibis protrahunt;
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 22:5)
gratias agit, quod Epaphras de mortis sibi vicinia redditus sit, ne haberet tristitiam super tristitiam, non incredulitatis metu, sed desiderio caritatis.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 7:10)
"abundantiori tristitia absorberetur frater."
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 13:8)
Nam ut hucusque reticerem et biennium praeterirem silentio, non fuit dissimulationis, ut male aestimas, sed tristitiae incredibilis, quae ita meum obpressit animum, ut melius iudiearem tacere inpraesentiarum, quam nihil dignum illius laudibus dicere.
(히에로니무스, 편지들, Ad Principiam Virginem De Vita Sanctae Marcellae 1:3)
Sed - inmensa vanitas hominis - dum titulorum cupidine Araxen et Euphraten sub imaginibus suis legi concupiscit, neque causa neque consilio ac ne imaginaria quidem belli indictione, quasi hoc quoque ex arte ducis esset obrepere, relicta repente Syria in Parthos impetum facit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM PARTHICUM SUB ANTONIO 2:1)
Neque ego sum nescius vos nec tristitiam nec nubilum vultum in bonis ducere, nec Crassum illum quem Cicero auctore Lucilio semel in vita risisse scribit magnopere mirari.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, I. 6:3)
Congrediendum igitur et tamquam in acie quadam cum voluptariis rebus cumque ista vini licentia comminus decernendum, ut adversus eas non fuga nec absentia simus tuti, sed vigore animi et constanti praesentia moderatoque usu temperantiam continentiamque tueamur, et calefacto simul refotoque animo, si quid in eo vel frigidae tristitiae vel torpentis verecundiae fuerit, diluamus.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, VIII. 9:1)
Sed quid laboramus opinionem sic inanem verbis verberare, cum ipsa rei vanitas se refellat?
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIV. 12:1)
Sentit tristitiamque gaudiumque.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, CIX3)
Perdiderant iam vota metum securaque flebat Tristitia, et lacrimis iamque peractus eras:
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, XLVII3)
Terentius in Phormione ubi adulescens lenonem mendacii arguit non te pudet vanitatis?
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 3929)
suppliciter tristes] hoc est rogantes cum tristitia.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 4813)
laetus id est omissa tristitia quam de sociis habebat amissis, vel quia ei designatus evidenter fuerat locus, ad quem sine errore et pergere et pervenire deberet.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 1691)

SEARCH

MENU NAVIGATION