라틴어 문장 검색

Siciliam dixit uindicatam esse ab illo, Ciliciam a proconsule egregie administratam, familiares studiis eius et Achaiam et Asiam, Deiotari regnum obligatum beneficiis, Aegyptum et habere beneficii memoriam et agere perfidiae paenitentiam.
(세네카, Suasoriae, Deliberat Cicero an Antonium deprecetur. 11:12)
Inque triumphato ludibria cuncta Iugurtha Afuerant, nostraeque cadens ferus Hannibal irae Membra tamen Stygias tulit inuiolata sub umbras.
(세네카, Suasoriae, Deliberat Cicero an Antonium deprecetur. 30:4)
exactus tenui pumice versus eat, quo me Fama levat terra sublimis, et a me nata coronatis Musa triumphat equis, et mecum in curru parvi vectantur Amores, scriptorumque meas turba secuta rotas.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 16)
sed (tua sic domitis Parthae telluris alumnis pura triumphantis hasta sequatur equos) incorrupta mei conserua foedera lecti!
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 335)
"anne triumphatos fugiam captivus ad Indos?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권87)
Infantes penes Africam Saturno immolabantur palam usque ad proconsulatum Tiberii, qui eosdem sacerdotes in eisdem arboribus templi sui obumbratricibus scelerum votivis crucibus exposuit, teste militia patriae nostrae, quae id ipsum munus illi proconsuli functa est.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 9장 2:1)
Hominem se esse etiam triumphans in illo sublimissimo curru admonetur.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 33장 3:7)
Enimvero nos qui sub deo omnium speculatore dispungimur, quique aeternam ab eo poenam providemus merito, soli1 innocentiae occurrimus, et pro scientiae plenitudine et pro latebrarum difficultate et pro magnitudine cruciatus non diuturni, verum sempiterni, eum timentes quem timere debebit et ipse qui timentes iudicat, deum, non proconsulem timentes.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 45장 6:2)
Hic est habitus victoriae nostrae, haec palmata vestis, tali curru triumphamus.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 50장 3:5)
Quale autem spectaculum in proximo est adventus domini iam indubitati, iam superbi, iam triumphantis!
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 30장 1:1)
Triumphant pontifices hostibus fusis sine sanguine;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XX. 1:10)
triumphant uictoria fide obtenta, non uiribus.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XX. 1:11)
Uirgo triumphat ouans, zelus in hoste furit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XVIII [XX]. 1:24)
bello Sabino perfecto Tarquinius triumphans Romam redit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 401:1)
nam postquam inluxit nec quisquam hostium in conspectu erat, P. Valerius consul spolia legit triumphansque inde Romam rediit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 67:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION