라틴어 문장 검색

frustatim sibi quisque rapit quod spargat in auras, quod canibus donet, corvis quod edacibus ultro offerat, inmundis caeno exhalante cloacis quod trudat, monstris quod mandet habere marinis.
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1206)
in manibus dominae sceptrum non arte politum sed ligno vivum viridi est, quod stirpe recisum,1 quamvis nullus alat terreni caespitis umor, fronde tamen viret incolumi, tum sanguine tinctis intertexta rosis candentia lilia miscet nescia marcenti florem submittere collo, huius forma fuit sceptri gestamen Aaron floriferum, sicco quod germina cortice trudens explicuit tenerum spe pubescente decorem inque novos subito tumuit virga arida fetus.
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1251)
Fores effregit atque in aedes irruit Alienas:
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 아델포이, act 1, scene 223)
Syre, Obsecro vide ne ille huc prorsus se irruat.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 아델포이, act 4, scene 238)
Fallacia Alia aliam trudit;
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 안드리아, act 4, scene 4119)
Quo trudis?
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act 2, scene 3263)
Inruimus, densis et circumfundimur armis, ignarosque loci passim et formidine captos sternimus:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 16:10)
inruerant Danai, et tectum omne tenebant.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 32:4)
Inruimus ferro, et divos ipsumque vocamus in partem praedamque Iovem;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 11:17)
pars grandia trudunt obnixae frumenta umeris;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 16:8)
Corripit hic subita trepidus formidine ferrum Aeneas, strictamque aciem venientibus offert, et, ni docta comes tenues sine corpore vitas admoneat volitare cava sub imagine formae, inruat, et frustra ferro diverberet umbras.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 13:4)
ut fera, quae densa venantum saepta corona contra tela furit seseque haud nescia morti inicit et saltu supra venabula fertur, haud aliter iuvenis medios moriturus in hostis inruit et, qua tela videt densissima, tendit.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 20:8)
inruit adversaque ingens apparuit hasta.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 24:4)
Sed tamen et quernas glandes tum stringere tempus et lauri bacas oleamque cruentaque myrta, tum gruibus pedicas et retia ponere cervis auritosque sequi lepores, tum figere dammas, stuppea torquentem Balearis verbera fundae, cum nix alta iacet, glaciem cum flumina trudunt.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 11:10)
Quin et caudicibus sectis - mirabile dictu - truditur e sicco radix oleagina ligno.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 2:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION