라틴어 문장 검색

haerere iam aciem conlato pede videris, tum terrorem equestrem occupatis alio pavore infer invectusque ordines pugnantium dissipa.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 131:2)
id modo extremo anno tumultuatum quod Praenestini concitatis Latinorum populis rebellarunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 319:1)
sed eques immissus ordines turbavit, turbatis signa peditum inlata, quantumque Romana se invexit acies, tantum hostes gradu demoti;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 335:2)
quos ubi nequiquam tumultuantes in spatio exiguo volvere turmas vidit nec posse aperire in hostes viam, revectus ad antesignanos legionum cum desiluisset ex equo, Nostrum inquit peditum illud, milites, est opus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 364:1)
evidentissimum id fuit, quod quacumque equo invectus est, ibi haud secus quam pestifero sidere icti pavebant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 132:1)
equitum acies, qualis quae esse instructissima potest, invecta in impeditosque hostes caede omnia replet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 551:1)
obsessis priusquam alter consul victore exercitu advenit, et commeatus ex montibus Samnitium invecti erant et auxilia intromissa.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 186:1)
omnes qui circa erant in Aulium temere invectum per hostium turmas tela coniecerunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 314:3)
praesidio Perusiae imposito, legationibus Etruriae amicitiam petentibus prae se Romam ad senatum missis consul praestantiore etiam quam dictator victoria triumphans urbem est invectus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 578:1)
eo invectam classem subire flumine adverso iussit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 17:2)
pariter sustulit clamorem acies et emissus eques libero cum in hostem invehitur incompositisque adversus equestrem procellam subitum pavorem offundit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 56:1)
ibi integrae vires sistunt invehentem se iam Samnitem;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 186:1)
sardos Corsosque et Histros atque Illyrios lacessisse magis quam exercuisse Romana arma et cum Gallis tumultuatum verius quam belligeratum:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 152:1)
tantusque fuit ardor animorum, adeo intentus pugnae animus, ut eum motum terrae qui multarum urbium Italiae magnas partes prostravit avertitque cursu rapidos amnes, mare fluminibus invexit, montes lapsu ingenti proruit, nemo pugnantium senserit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 65:2)
inde Carthalo, penes quem summa equestris imperii erat, concitatis equis invectus, cum prius quam ad coniectum teli veniret avertisset hostes, quinque ferme milia continenti cursu secutus est fugientes.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 183:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION