라틴어 문장 검색

Nam quod servum te et humilem fateris, accendis desiderium aestuantis.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 126:6)
Ex alticinctis unus atriensibus, Cui tunica ab umeris linteo Pelusio Erat destricta, cirris dependentibus, Perambulante laeta domino viridia, Alveolo coepit ligneo conspargere Humum aestuantem, come officium iactitans, Sed deridetur.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Secundus, Caesar ad atriensem.5)
Fremebat enim Domitianus aestuabatque in ingenti invidia destitutus.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 11 5:2)
Accepi pulcherrimos turdos, cum quibus parem calculum ponere nec urbis copiis ex Laurentino nec maris tam turbidis tempestatibus possum.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 2 1:1)
Innitens servolis duobus assurrexit et statim concidit, ut ego colligo, crassiore caligine spiritu obstructo, clausoque stomacho qui illi natura invalidus et angustus et frequenter aestuans erat.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 16 19:1)
Num istic quoque immite et turbidum caelum?
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 17 1:1)
Ac primis quidem diebus redditae libertatis pro se quisque inimicos suos, dumtaxat minores, incondito turbidoque clamore postulaverat simul et oppresserat.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 13 4:1)
turbida perversas induit illa comas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 50:2)
ut celeri passu Cremeram tetigere rapacem (turbidus hibernis ille fluebat aquis), castra loco ponunt:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권137)
Aestuat Alpheus, ripae Spercheides ardent, quodque suo Tagus amne vehit, fluit ignibus aurum, et quae Maeonias celebrabant carmine ripas flumineae volucres, medio caluere Caystro.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 19:10)
nutu signisque loquuntur, quoque magis tegitur, tectus magis aestuat ignis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 8:8)
At rex Odrysius, quamvis secessit, in illa aestuat, et, repetens faciem motusque manusque, qualia vult fingit quae nondum vidit, et ignes ipse suos nutrit, cura removente soporem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 38:4)
Cui studeat, deus omnis habet, crescitque favore turbida seditio, donec sua Iuppiter ora solvit et "o nostri siqua est reverentia," dixit "quo ruitis?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 39:4)
verumtamen aestuat intus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 42:8)
Nec lenius altera virgo aestuat, utque celer venias, Hymenaee, precatur.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 63:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION