라틴어 문장 검색

praefectus ergo ratus elinguem virum cogi ad sacrandum posse, cum verbis carens nil in deorum blateraret dedecus, iubet reduci iam tacentem ac debilem multo loquentis turbine olim territus.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1386)
miratur orbem sub pedibus situm, spectat tenebras ardua subditas ridetquc solis quod rota circuit, quod mundus omnis volvit et inplicat, rerum quod atro turbine vivitur, quod vana saecli mobilitas rapit:
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Agnetis42)
stant tuti Rationis ope, stant turbine ab omni inmunes fortesque animi;
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1135)
Ipsa, Iovis rapidum iaculata e nubibus ignem, disiecitque rates evertitque aequora ventis, illum expirantem transfixo pectore flammas turbine corripuit scopuloque infixit acuto.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 4:5)
ac venti, velut agmine facto, qua data porta, ruunt et terras turbine perflant.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 8:2)
Lucus in urbe fuit media, laetissimus umbra, quo primum iactati undis et turbine Poeni effodere loco signum, quod regia Iuno monstrarat, caput acris equi;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 28:1)
cum subito Aeneas concursu accedere magno Anthea Sergestumque videt fortemque Cloanthum, Teucrorumque alios, ater quos aequore turbo dispulerat penitusque alias avexerat oras.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 30:8)
adversi rupto ceu quondam turbine venti confligunt, Zephyrusque Notusque et laetus Eois Eurus equis;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 17:7)
interdumque atram prorumpit ad aethera nubem, turbine fumantem piceo et candente favilla, attollitque globos flammarum et sidera lambit;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 24:3)
At pater omnipotens densa inter nubila telum contorsit, non ille faces nec fumea taedis lumina, praecipitemque immani turbine adegit.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 23:7)
Ceu quondam torto volitans sub verbere turbo, quem pueri magno in gyro vacua atria circum intenti ludo exercent;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 17:2)
ne cursu quassatae ullo neu turbine venti vincantur, prosit nostris in montibus ortas.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 4:11)
Talia per campos edebat funera ductor Dardanius, torrentis aquae vel turbinis atri more furens.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 24:23)
Cum Turnum medio interea fert aequore turbo.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 27:9)
experto credite, quantus in clipeum adsurgat, quo turbine torqueat hastam.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 10:20)

SEARCH

MENU NAVIGATION