라틴어 문장 검색

Neque enim is es, Catilina, ut te aut pudor umquam a turpitudine aut metus a periculo aut ratio a furore revocarit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM PRIMA 22:7)
hinc honestas, illinc turpitudo;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM SECVNDA 25:7)
nonne videmus quanta perturbatio rerum omnium consequatur, quanta confusio?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 151:3)
sunt etiam turpitudines plurimae, quae, nisi honestas natura plurimum valeat, cur non cadant in sapientem non est facile defendere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 151:7)
quis autem honesta in familia institutus et educatus ingenue non ipsa turpitudine, etiamsi eum laesura non sit, offenditur?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 49:1)
nam cum expectant et avent audire cur dolor malum non sit, dicunt illi asperum esse dolere, molestum, odiosum, contra naturam, difficile toleratu, sed, quia nulla sit in dolore nec fraus nec improbitas nec malitia nec culpa nec turpitudo, non esse illud malum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 71:4)
et si turpitudinem fugimus in statu et motu corporis, quid est cur pulchritudinem non sequamur?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 64:8)
quis est tam dissimilis homini, qui non moveatur et offensione turpitudinis et comprobatione honestatis?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 84:3)
atque haec coniunctio confusioque virtutum tamen a philosophis ratione quadam distinguitur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 90:1)
cum qua simul sanctitatem et religionem tolli necesse est, quibus sublatis perturbatio vitae sequitur et magna confusio;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 3:6)
sed cum tempus necessitasque postulat, decertandum manu est et mors servituti turpitudinique anteponenda.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 105:5)
Alter est, si tempore fit, ut si remisso animo, gravissimo homine dignus, alter ne libero quidem, si rerum turpitudini adhibetur verborum obscenitas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 134:3)
Ludendi etiam est quidam modus retinendus, ut ne nimis omnia profundamus elatique voluptate in aliquam turpitudinem delabamur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 134:4)
quam quidem ante hanc confusionem temporum in possessione sua principes retinuerunt, nunc, ut honores, ut omnes dignitatis gradus, sic huius scientiae splendor deletus est, idque eo indignius, quod eo tempore hoc contigit, cum is esset, qui omnes superiores, quibus honore par esset, scientia facile vicisset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 87:4)
sed si, cum animum attenderis, turpitudinem videas adiunctam ei rei, quae speciem utilitatis attulerit, turn non utilitas relinquenda est, sed intellegendum, ubi turpitude sit, ibi utilitatem esse non posse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 43:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION