라틴어 문장 검색

illud erat magnae fertilitatis opus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 1149)
Sulmo mihi patria est, gelidis uberrimus undis, milia qui novies distat ab urbe decem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 102)
Ad hoc additur contaminatio quae omnes afficit, quam afferunt vehicula, industriae fumi, res abiectae, quae solum et aquam acido corrumpunt, materiae fertilitati augendae, venena insectis, fungis interneciva, medicamenta herbarum deletilia atque in universum venenata insecticidia.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 30:4)
Quaeque communitas ex terrae bonitate omnia depromit ad victum necessaria, sed tueri etiam debet et studere ut eius fertilitas in futuras generationes producatur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 88:10)
“Habent montes altitudines, sunt uberes, spatiosi, decori, iucundi, floridi ac odoriferi:
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 297:4)
gravis intus et extra incolumis, florens de fertilitate pudica, iam mater, sed virgo tamen, maris inscia mater.
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3185)
Is quaestus nunc est multo uberrimus.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act 2, scene 238)
Centum urbes habitant magnas, uberrima regna;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 7:12)
Non vobis rege Latino divitis uber agri Troiaeve opulentia deerit.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 13:6)
Si deerunt, rarum pecorique et vitibus almis aptius uber erit;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 10:3)
illi tiliae atque uberrima pinus, quotque in flore novo pomis se fertilis arbos induerat, totidem autumno matura tenebat.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 7:7)
fas pervicacis est mihi Thyiadas vinique fontem lactis et uberes cantare rivos atque truncis lapsa cavis iterare mella;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 2권, Poem 193)
tua, Caesar, aetas fruges et agris rettulit uberes et signa nostro restituit Iovi derepta Parthorum superbis postibus et vacuum duellis Ianum Quirini clausit et ordinem rectum evaganti frena licentiae iniecit emovitque culpas et veteres revocavit artis, per quas Latinum nomen et Italae crevere vires famaque et imperi porrecta maiestas ad ortus solis ab Hesperio cubili.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 4권, Poem 152)
nec somnum plebis laudo satur altilium nec otia divitiis Arabum Uberrima muto.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 724)
theses autem, quae sumuntur ex rerum comparatione, ut rusticane vita an urbana potior, iurisperiti an militaris viri laus maior, mire sunt ad exercitationem dicendi speciosae atque uberes, quae vel ad suadendi officium vel etiam ad iudiciorum disceptationem iuvant plurimum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 68:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION