라틴어 문장 검색

candida maia splendidior enim est Maia inter pliadas, quae est una de Atlantidibus, hoc est pliadibus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 13819)
quod evenire frequenti aratione novimus, ut et splendidior fiat et teratur:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 462)
omnis seges, quae tempestivos umores habuerit, aequabit fecundi- tati arvorum Moesiorum, quae propterea, quod non quaerant solstitiales imbres, sed naturali et proprio umore laetentur, maximum et praeci- puum cultum habeant, unde ita uberes ibi fructus proveniant, ut fecun- ditatem agrorum suorum etiam Gargara ipsa mirentur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 10213)
aptius uber aptior ubertas et fertilitas.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 2341)
vere rubenti floribus splendido.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 3191)
subaudiendum 'abundare'. ipsius autem manu duplex fuit scrip- tura, 'pinus' et 'tinus'. uberrima hic pro 'plurima':
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 1414)
nam et secundas res splendidiores facit amicitia, et adversas, partiens communicansque, leviores.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 28:15)
modo idem noster animus efficere possit quod ager, qui cum multos annos quievit, uberiores efferre fruges solet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 4장 2:6)
his opposuit sese Socrates, qui subtilitate quadam disputandi refellere eorum instituta solebat [verbis]. Huius ex uberrimis sermonibus exstiterunt doctissimi viri;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 8장 2:1)
Iam enim erat unctior quaedam splendidiorque consuetudo loquendi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 20장 1:5)
nam et Carbonis et Gracchi habemus orationes nondum satis splendidas verbis, sed acutas prudentiaeque plenissimas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 27장 2:2)
Quis enim uberior in dicendo Platone?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 31장 4:4)
Noli enim putare quemquam, Brute, pleniorem aut uberiorem ad dicendum fuisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 33장 1:2)
nec ulla aetate uberior oratorum fetus fuit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 49장 2:5)
at vero intellegens et doctus audiens Scaevolam sentiret esse quoddam uberius dicendi genus et ornatius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 53장 1:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION