라틴어 문장 검색

haec enim inde commodissime uidentur umorem deducere.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 16장 3:4)
Ac super quoque recte quaedam malagmata iniciuntur, maximeque ea, quae umori extrahendo sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 17장 2:3)
si uero tormina sunt, oportet frigidis et umidis fomentis stomachum fouere, uel si uenter dolet, isdem egelidis, sic ut uenter ipse mediocriter calentibus iuuetur.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 18장 3:2)
si tempus anni patitur, etiam uiridibus ficis, sic tamen, ne quis aut cibus aut umor uniuersus detur sed paulatim.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 19장 2:4)
At ea, quae urinam mouent, si ea consecuta sunt, in aliam partem umorem auertendo prosunt:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 22장 4:3)
Ergo et super pectus ponetur sinapi, exulcerataque cute malagma, quod umorem euocet;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 23장 1:4)
dein malum ipsum super prunam imponere, quod, dum umor intus est, non aduritur:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 26장 7:4)
Adiuuatque ruta contrita cum melle, uel ex cyprino ceratum, uel quodlibet calidum et umidum cataplasma naturalibus pube tenus impositum.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 27장 2:3)
Si ista non soluerunt, sale calido et umido utendum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 29장 2:4)
galla, balsamum, murra, tus, turis cortex, galbanum, resina terebenthina umida, piper utrumque, sed rotundum magis, cardamomum;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 6장 1:2)
Inter emplastrum autem et pastillum hoc interest, quod emplastrum utique liquati aliquid accipit, in pastillo tantum arida medicamenta aliquo umore iunguntur.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 17장 5:1)
arida medicamenta per se teruntur, deinde mixtis iis instillatur aut acetum aut si quis alius non pinguis umor accessurus est, et ea rursus ex eo teruntur.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 17장 5:3)
Ad idem [latus] Andreae quoque malagma est, quod etiam resoluit, educit umorem, pus maturat, ubi id maturum est, cutem rumpit, ad cicatricem perducit.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 18장 7:1)
Sed id nitrum ante per triduum instillata aqua teritur, et cum sextario eius incoquitur, donec omnis umor consumatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 18장 33:3)
Potest uero ea compositio etiam ad parotidas, phymata, strumam omnemque coitum umoris emolliendum.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 18장 33:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION