라틴어 문장 검색

Dividatur tempus in particulas aequales, & si ipsis particularum initiis agat vis resistentiae impulsu unico, quae sit ut velocitas, erit decrementum velocitatis singulis temporis particulis ut eadem velocitas.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. I. De Motu corporum quibus resistitur in ratione velocitatis. 10:2)
Miretur nunc aliquis Vlixis nutricem post vicesimum annum cicatricem invenisse originis indicem, cum homo prudentissimus confusis omnibus corporis orisque lineamentis ad unicum fugitivi argumentum tam docte pervenerit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 105:18)
Cuius ego pro salute pro moribus, hoc sum magis anxius quod unicus factus est.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 21 4:2)
Itaque et infirmitate uxoris et meorum periculo, quorundam vero etiam morte turbatus, ad unicum doloris levamentum studia confugi, quae praestant ut adversa magis intellegam sed patientius feram.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 19 1:2)
Illic innocui late pascuntur olores Et vivax phoenix, unica semper avis;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 632)
neve sub hoc tractu vates foret unicus Orpheus, Bistonis ingenio terra superba tuo est.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 924)
ille ego convictor densoque domesticus usu, ille ego iudiciis unica Musa tuis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 38)
"est hortis unicus ille meis."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권141)
"unicus est, de quo sollicitamur, honor, quid grave, si titulum mensis, Romane, dedisti Herculis uxori, posteritasque memor?"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권49)
quid me, puer unice, fallis, quove petitus abis?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 47:15)
unica tunc volucris nec visa prioribus annis, factaque nuper avis, longum tibi, Daedale, crimen.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 24:2)
Unicus anser erat, minimae custodia villae:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 68:3)
Fuit unica matri (me pater ex alia genuit) notissima forma Oechalidum Dryope.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 31:4)
"Vestro fuit unicus aevo contemptor ferri nulloque forabilis ictu Cygnus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 20:2)
Hanc ubi lustrantem leni sua castra volatu Mopsus et ingenti circum clangore sonantem adspexit pariterque animis oculisque secutus o salve dixit, Lapithaeae gloria gentis, maxime vir quondam, sed nunc avis unica, Caeneu!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 54:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION