라틴어 문장 검색

posuerat et Cicero in libris rhetoricis, facti, nominis, generis, actionis;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 133:1)
dicunt, et comparationem, et translationem, cuius adhuc novum nomen inventum est μετάστασισ novum, inquam, in statu, alioqui ab Hermagora inter species iuridiciales usitatum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 136:2)
an ille iuste hoc fecerit, vel bene nec me fallit, in primo Ciceronis rhetorico aliam esse loci negotialis interpretationem, cum ita scriptum sit:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 140:4)
legales autem quaestiones has fecit, scripti et voluntatis (quam ipse vocat κατα` ῥητο`ν και` ὑπεξαίρεσιν, id est dictum et exceptionem, quorum prius ei cum omnibus commune est, exceptionis nomen minus usitatum), ratiocinativum, ambiguitatis, legum contrariarum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 144:1)
et M. Tullius non dubitavit aliquos iam editos libros aliis postea scriptis ipse damnare, sicut Catulum atque Lucullum et hos ipsos, de quibus modo sum locutus, artis rhetoricae.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 147:3)
egressio vero vel, quod usitatius esse coepit, excessus, sive est extra causam, non potest esse pars causae, sive est in causa, adiutorium vel ornamentum partium est earum, ex quibus egreditur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 292:1)
at ubi causa tractetur, negant eodem loco esse iudicationem quo quaestionem, idque et in Rhetoricis Cicero et in Partitionibus dicit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 314:3)
nam in Rhetoricis (quemadmodum supra dixi) Hermagoran est secutus;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 322:2)
quae minus in exordiis sunt usitata.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 37:2)
contra tabulas quoque saepe dicendum est, cum eas non solum refelli sed etiam accusari sciamus esse usitatum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 22:1)
hunc alii rhetoricum syllogismum, alii imperfectum syllogismum vocaverunt, quia nec distinctis nec totidem partibus concluderetur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 97:1)
ideoque Aristoteles in secundo de Arte Rhetorica libro diligentissime est exsecutus, quid cuique rei et quid cuique homini soleret accidere, et quas res quosque homines quibus rebus aut hominibus vel conciliasset vel alienasset ipsa natura:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 111:1)
aut per partes, ut rhetorice est inveniendi recte et disponendi et eloquendi cum, firma memoria et cum actionis scientia.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 148:7)
interim qualitas tractatur, ut quid sit rhetorice, vis persuadendi an bene dicendi scientia.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 134:2)
ut rhetorice bene dicendi scientia, et eadem bene inveniendi et bene enuntiandi et dicendi secundum virtutem orationis et dicendi quod sit officii.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 140:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION