라틴어 문장 검색

Hi nempe oculi, qui non ferunt nisi varium ac recenti cura nitens marmor, qui mensam nisi crebris distinctam venis, qui nolunt domi nisi auro pretiosiora calcari, aequissimo animo foris et scabras lutosasque semitas spectant et maiorem partem occurrentium squalidam, parietes insularum exesos, rimosos, inaequales.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 205:1)
sed nihilo minus illi ipsi stulti et inaequales et sub ictu paenitentiae positi magnas percipient voluptates, ut fatendum sit tam longe tum illos ab omni molestia abesse quam a bona mente et, quod plerisque contingit, hilarem insaniam insanire ac per risum furere.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 58:3)
Ex altera parte lex est, ex altera testamentum, crux utrinque.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 3, Crux servi venenum domino negantis.13)
SEXTILIVS ENA fuit homo ingeniosus magis quam eruditus, inaequalis poeta et plane quibusdam locis talis, quales esse Cicero Cordubenses poetas ait, pingue quiddam sonantis atque peregrinum.
(세네카, Suasoriae, Deliberat Cicero an Antonium deprecetur. 31:3)
primus iacebat cornu sinistro consul ordinarius Severinus, vir inter ingentes principum motus atque inaequalem reipublicae statum gratiae semper aequalis;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Montio suo salutem 10:2)
et ob hoc inaequalia cano, quia similia posco et paria non impetro.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Lampridio suo salutem. 3:6)
Claudi, qui largitionem novam prodigam inaequalem inconsultam arguens, si semel nefas ducerent captam ex hostibus in aerario exhausto bellis pecuniam esse, auctor erat stipendii ex ea pecunia militi numerandi ut eo minus tributi plebes conferret;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 229:1)
instruit deinde aciem, ut loci natura patiebatur, in semirutae solo urbis et natura inaequali, et omnia quae arte belli secunda suis eligi praepararive poterant providit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 523:1)
itaque fronte inaequali concursum est;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 256:1)
muros per inaequalis ductos colles, pleraque alta et difficilia aditu, submissa quaedam et quae planis vallibus adiri possent, ut cuique aptum visum est loco, ita genere omni tormentorum instruxit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 433:1)
equitatum, quia equorum nullus erat inter inaequales rupes usus, ad pedes deductum, decem milia hominum, ab dextro locaverunt cornu;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 325:2)
non adloqui amicos, vix notis familiariter arridere, munificentia inaequali sese aliosque ludificari;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 227:1)
nec gravioribus armis in tam inaequali alveo pugnari poterat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 446:3)
pseudisodomum, cum inpares et inaequales ordines coriorum diriguntur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 8장18)
Haec autem huiusmodi invenietur, si duobus terminis constitutis, qui ipsi tribus creverint intervallis, longitudine latitudine et profunditate, duo huismodi termini medii fuerint constituti et ipsi tribus intervallis notati, qui vel ab aequalibus per aequales aequaliter sint producti vel ab inaequalibus ad inaequalia inaequaliter, vel ab inaequalibus ad aequalia aequaliter, vel quolibet alio modo, atque ita, cum armonicam proportionem custodiant alio tamen modo comparati faciant arithmeticam medietatem hisque geometrica medietas, quae inter utrasque versatur, deesse non possit.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De maxima et perfecta symphonia, quae tribus distenditur intervallis 1:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION