라틴어 문장 검색

nascetur vobis expers terroris Achilles, hostibus haud tergo, sed forti pectore notus, qui persaepe vago victor certamine cursus flammea praevertet celeris vestigia cervae.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Long Poems , Poem 64 16:1)
saepe vagus Liber Parnasi vertice summo Thyiadas effusis euantis crinibus egit, cum Delphi tota certatim ex urbe ruentes acciperent laeti divum fumantibus aris.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Long Poems , Poem 64 25:4)
at certe semper amabo, semper maesta tua carmina morte canam, qualia sub densis ramorum concinit umbris Daulias absumpti fata gemens Ityli, - sed tamen in tantis maeroribus, Ortale, mitto haec expressa tibi carmina Battiadae, ne tua dicta vagis nequiquam credita ventis effluxisse meo forte putes animo, ut missum sponsi furtivo munere malum procurrit casto virginis e gremio, quod miserae oblitae molli sub veste locatum, dum adventu matris prosilit, excutitur;
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Elegies , Poem 654)
Maenius, ut tebus maternis atque paternisfortiter absumptis urbanus coepit haberiscurra, uagus non qui certum praesepe teneret,inpransus non qui ciuem dinosceret hoste,quaelibet in quemuis opprobria fingere saeuus, pernicies et tempestas barathrumque macelli,quicquid quaesierat, uentri donabat auaro.
(호라티우스의 첫번째 편지, 1511)
nam vaga per veterem dilapso flamma culinamVolcano summum properabat lambere tectum.
(호라티우스의 풍자, 1권, 05장50)
has nullo perdere possum nec prohibere modo, simul ac vaga luna decorumprotulit os, quin ossa legant herbasque nocentis.
(호라티우스의 풍자, 1권, 08장8)
inmane est vitium dare milia terna macelloangustoque vagos piscis urgere catino.
(호라티우스의 풍자, 2권, 04장47)
iam vaga prosiliet frenis natura remotis.
(호라티우스의 풍자, 2권, 07장44)
"Canis revertens ad vomitum suum et sus ad volutabrum luti' Bruta quoque animalia et vagae aves in easdem pedicas retiaque non incidunt."
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 4:4)
Utroque litore gentes vagae, immo beluae habitant ferocissimae.
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 3:2)
serpente ciconia pullos nutrit et inventa per devia rura lacerta:
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIV26)
Didius vagos et libera populatione diffusos intra suam reppulit Thraciam.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM THRACICUM 5:1)
inter enim iectast vitai pausa vageque deerrarunt passim motus ab sensibus omnes.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 22:8)
ulcus enim vivescit et inveterascit alendo inque dies gliscit furor atque aerumna gravescit, si non prima novis conturbes volnera plagis volgivagaque vagus Venere ante recentia cures aut alio possis animi traducere motus.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 34:5)
denique nota vagis silvestria templa tenebant nympharum, quibus e scibant umore fluenta lubrica proluvie larga lavere umida saxa, umida saxa, super viridi stillantia musco, et partim plano scatere atque erumpere campo.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 33:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION