라틴어 문장 검색

ita ac testes quid egerint, pronuntiatio ostendit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 81:1)
quodsi in alienis scriptis sola pronuntiatio ita falsis accendit adfectibus, quid nos faciemus, qui ilia cogitare debemus ut moveri periclitantium vice possimus?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 107:2)
sed, cum sit posita in sola inventione neque habere dispositionem possit nec elocutionis ornamenta magnopere desideret aut circa memoriam et pronuntiationem laboret, prius quam secundam quinque partium, hanc quae tota ex prima pendet tractaturus non alieno loco videor;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 222:2)
illud observatione dignius, quod hic ipse honestus ornatus materiae genere esse debebit variatus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 75:3)
haec variare sermonem potest, ut ex uno plures intelligamus, parte totum, specie genus, praecedentibus sequentia, vel omnia haec contra;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 238:3)
quae aut pronuntiatione intelligitur aut persona aut rei natura;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 273:2)
alioqui, ubi nihil ex significatione mutatum est et structura sola variatur, figura potius verborum dici potest, sicut multi . longis autem hyperbatis et confusis quae vitia accidunt, suo loco diximus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 286:1)
itaque cum in eosdem casus aut tempora aut numeros aut etiam pedes continuo quis aut certe nimium frequenter incurrit, praecipere solemus variandas figuras esse vitandae similitudinis gratia.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 12:2)
nam et variatur et nihil refert.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 18:1)
simulanti variantique conatus in latera atque in terga incurrere datur et arma avocare et velut nutu fallere.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 21:2)
quae cum adesse debent, tum disponenda atque varianda sunt, ut auditorem, quod in fidibus fieri videmus, omni sono mulceant.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 52:1)
mire namque cum variant orationem, tum excitant.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 76:4)
interim variatur casibus haec et generibus retractatio:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 190:2)
adverbia quoque et pronomina variantur, hic illum vidi iuvenem, - bis senos cui nostra dies, - hic mihi responsum primus dedit ille petenti.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 207:1)
figura laboranti compositioni variata saepe succurrit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 374:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION