라틴어 문장 검색

Dolor distentioque vehemens est, et maior quam pro magnitudinem tumoris, interdum etiam febricula.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장176)
si inaequale quoque et asperum subest vehementius os exessum est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장243)
Circa hanc autem vehemens inflammatio est;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장363)
in summa cute finditur et vehementius roditur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장419)
in qua similiter quidem sed magis cutis exasperatur exulceraturque, ac vehementius et roditur et rubet et interdum etiam pilos remittit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장437)
Si parum per haec proficitur, vehementioribus uti licet cum eo ut sciamus utique in recenti vitio id inutile esse.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 2장10)
Si quis in balineo sensit maiorem oculorum perturbationem quam attulerat, quod incidere iis solet, qui manente adhuc pituitae cursu festinarunt, quam primum discedere debet, nihil eo die vini adsumere, cibi minus etiam quam pridie.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 6장131)
quae quidam ex aqua, quidam, quo vehementiora sint, ex aceto terunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 6장239)
postero die, si vehementius malum est, caput tondere, idque irino unguento calido perunguere et operire.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 7장7)
Si vehemens inflammatio somnum ex toto prohibet, adici cataplasmati debent papaveris cortices fricti atque contriti, sic ut ex his pars dimidia sit, eaque tum simul et passo mixto decoquatur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 7장13)
14 Uvae vehemens inflammatio terrere quoque debet.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 14장1)
Sed et diu continere utrumlibet, et id bis aut ter die facere, prout vehemens malum est, necessarium est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 15장13)
Si hac ratione non tollitur, vel medicamentis vehementioribus vel ferro adurendum est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 18장176)
in pano, quia fere vehementer cutem extenuat, tota ea super pus excidenda est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 2장30)
quae, si vehementius unguis ducitur, sequitur ideoque decipit:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장43)

SEARCH

MENU NAVIGATION